Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

barti de Kyswarada prefate diocesis, nobis datur intrelligi, quod mota nuper inter ipsos ab una, et nobilem dominam relictam Sandrini de Hozywmotz prefate diocesis in causam attractam ex alia partibus, in sede iudiciaria vicariatus Agriensis litis seu questionis matéria de et super iuribus ecclesiarum sancti Michaelis archangeli et sancti Georgii martyris, in qua quidem causa ho­norabilis dominus Johannes archidiaconus de Hewes et vicarius loei eiusdem certam tulisset sentenciam, cuius vigore in execu­cione dicte sentecie sue, prefata domina relicta Sandrini ex­communicacionis sentenciam contumaciter incurrisset fuissetque ex eo eius exigente contumacia excommunicata denunciata, quibus non obstantibus predictus dominus Johannes archidiaconus, nulla ipsis Michaeli et Pelbarto satisfaccione exhibita, eandem licet in­debite ab eadem excommunicacionis sentencia absolvit, seu absol­vere nitebatur, a qua quidem absolucione et aliis gravaminibus exinde secutis pro parte ipsorum Michaelis et Pelbarti fuisset ad nos et dictam sedem Strigoniensem metropolitanam appellatum, petentes exinde, ut sibi superinde de opportuno remedio providere ac inhibicionem cum citacione legitimas decernere et concedere dignaremur. Ideo auctoritate metropolitica eiusdem domini nostri archiepiscopi nobis in hac parte plene concessa, vestre et cuius­libet vestrum devocioni insolidum in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena, quamquam (így) in vos et vestrum quos­libet nisi feceritis que mandamus in hac parte, trium dierum ca­nonica monicione premissa, exnunc prout extunc et extunc prout exnunc fecimus et eciam promulgamus in his scriptis, ad predictos vicarium Agriensem et dominam relictam Sandrini per­sonaliter accedendo, ipsique vicario inhibeatis, cui et nos presen­cium sei'ie inliibemus, ne in huiusmodi causa ad ulteriora proce­dat, sed eandem cum eius toto processu coram eo habito ad nos remittat in qua si rite processum invenerimus, eandem ad ipsum remittemus vei alias faciemus, quod iustum fuerit actore domini (így) firmiter observari, ipsamque dominam relictam in nostram perem­torie citetis presenciam, quam et nos serie presencium citamus. quatenus vigesima quinta die a die citacionis vestre huiusmodi de ipsa fiende immediate sequenti computando, si dies ipsa vige­sima quinta iuridica fuerit et nos vei nostrum surrogandum audi­torem in hac alma sede Strigoniense in loco nostro solito ad iura

Next

/
Oldalképek
Tartalom