Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

predictarum possessionum Mihallaka et Zenthgergh vocatarum. pro eo in personis predictorum Ladislai et Michaelis de Zelemer prohibicio facta fuisset prenotata, quia memorati Michael, Nicolaus et Pelbardus per premissam ipsorum possessionarie reamlmlacio­nis (így) magnam particulam terre de prescripta possessione eorum Zelemer vocate ad predictas possessiones ipsorum Zenthgergh et Mihallaka vocatas annectere voluissent. Super ipsam autem pos­sessionem Zelemer ipsi literas haberent metales efficaces, quas idem eo quod ipse litere metales quodammodo ad manus Johan­nis de Kemeche devente extitissent, non ad presens, sed in ter­mino ulteriori per nos ipsis dando, a manibus predicti Johannis de Kemeche iuridice reoptinendo, exhibere promti essent et parati; pro eo nos his perceptis, unacum regni nostri nobilibus nobiseum in iudicio existentibus iudicantes commisimus eo modo, ut prefati Ladislaus et Michael de Zelemer prescriptas literas eorum meta­les si quas super ipsam possessionem Zelemer habent confectas, a prefato Johanne de Kemeche per modum iuridicum aut aliunt quem poterit reobtinendo, in octavis festi Epiphaniarum domini nunc venturi exhibere teneantur coram nobis. quibus visis id facere valeamus inter partes in premissis, quid iuri videbitur expediri. Presentes autem propter absenciam venerabilis patris domini Eberhardi episcopi ecclesie Zagrabiensis, aule nostre can­cellarii, et sigillorum nostrorum erga ipsum habitorum, sigillo eiusdem fecimus consignari. Dátum Bude, quadragesimo die termini prenotati, anno domini Millesimo quadringentesimo se­decimo. Zárlatán pecsét, nyomaival, 2. 841. Közli: N' inelli E. A felek közt a per ínég 1418-ban is folyt, erről meg van a királynak halasztó levele 2. 859.

Next

/
Oldalképek
Tartalom