Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

titulo nobilis iobagionatus castri tenuerunt et teneret de presenti, regieque collacioni in nullo attineret; factaque ipsa inquisicione, (eandem) legitinia prius reanibulacione visu considerando, unacum aliis probis viris, visis et circumspectis quibuslibet suis (utilitati­bus) ac regni lege requirente. Quibus quidem literis exhibitis, partes prescripte eis in premissis per nos iudicium et iusticiam pecierant elargiri. Yerum (licet) dicta communi inquisicione plures vicini et commetanei ac alii nobiles pro parte dicti magistri Johannis, quam pro parte ipsius Thome (extitisse iuxta) teno­rem dictarum literarum ipsius capituli Castriferrei reperiebantur, tamen quia olim prefati Buda et Thomas ac alii prenotati, quos videlicet ipse Thomas predecessores (suos esse) asseruerat, iuxta commissionem prefati hominis ipsius Karuli condam regis nec non predictorum coniitis et iudicum nobilium comitatus Zaladiensis super eo, quod ipsi nunquam castrenses, sed veri nobiles iobagiones castri extitissent, vigesimo quinto se nobilibus sacramentum pre­stitisse ex continenciis premissarum literarum dicti conventus Za­ladiensis in anno domini Millesimo CCC m o XX m o octavo emana­tarum reperiebantur, quidam eciam vicini et commetanei ac alii nobiles comprovinciales pro parte ipsius Thome (sicut) in tenore dictarum literarum rescripcionalium declaratur, attestati extiterant, et ob hoc nobis baronibus et nobilibus regni nobiscum adiudican­tibus, in facto dicte possessionis Budafelde iuramentum dicto Thome filio Petri iuxta valorem estimacionis eiusdem imponi debere agno­scebatur; pro eo unacum eisdem baronibus et nobilibus regni com­miseramus eo modo, quod predictus Thomas filius Petri in octavis diei Cinerum proxime tunc venturis ad faciem dicte possessionis Budafelde vocate, vicinis et commetaneis suis inibi legitime convo­catis, ac ipsis nec non predicto magistro Johanne vei suo legitimo procuratore, item hominibus regiis infradeclarandis et (testimoniis predicti) capituli Castriferrei, que testimonia per ipsum capitulum serie aliarum literarum nostrarum ad id amicabiliter transmitti postularamus, accedendo, acinfacie eiusdem possessionis Budafelde in uno loco decimo quinto se nobilibus, ex quibus unus commetaneus suus priclem pro sui parte attestatus interesse deberet, comparendo, resolutis (cingulis), discalciatis pedibus et terram super capita eorum levanúo, et generaliter dicendo prout moris est iuxta regni consvetudinem, iurare super terram super eo, quod predicta possessio

Next

/
Oldalképek
Tartalom