Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. VI. (Budapest, 1894.)

questrando, annotato Gallo statui fecisset perpetuo possidendam. Quibus quidem literis exliibitis, adhuc annotatus Thomas asseruerat eo modo, quod ipse et sui predecessores semper et ab antiquo 110­biles iobagiones castri extitissent et essent, clictaque possessio Budafelde vocata suis predecessoribus et per consequens sibi nobi­lis iobagionatus castri titulo pertinuisset, et eadem regie collacioni in nullo deberet attinere et in eo se ad veridicam attestacionem vicinorum et commetaneorum nobiliumque suorum coinprovincia­lium communi inquisicione mediante fiendam submittere presto esset et paratus; et quia predictus procurator annotati magistri Johannis, eundem magistrum Johannem similiter in eo, ut ipsa possessio Budafelde semper hominum castrensium fuerit, regieque collacioni de iure pertineret, nunquamque ipsam prelibatus Thomas et sui predecessores titulo nobilis iobagionatus castri possederint nec possideret, nec ipse Thomas suique predecessores nobiles ioba­giones castri extitissent et essent, similiter ad ipsam communem inquisitionem modo premisso fiendam commiserat, ad ipsamque faciendam regii et dicti capituli homines necessario fuerant trans­mittendi, igitur amiciciam ipsius capituli literatorie pecieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque parti­bus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homines regii infradeclarandi in octavis festi Omnium Sanctorum proxime tunc venturis, ad faciem dicte possessionis Budafelde, vicinis et comme­taneis suis universis legitime inibi convocatis et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, primo ab eisdem vicinis et commetaneis et demum a nobilibus comprovincialibus et ab aliis cuiusvis status et condicionis hominibus a quibus decens et opportunum fieret, per ipsas partes illuc convocandis et congregan­dis, de eo, utrum *predicta possessio Budafelde vocata modo pre­misso per ipsum magistrum Johannem recaptivata semper et ab antiquo hominum castrensium fuerit et existeret, ipseque Thomas tanquam homo castrensis in eadem permaneret, nunquamque eadem dicto Thome et suis predecessoribus nobilis iobagionatus castri titulo pertinuerit nec attineret, et ex eo regie collacioni de iure per­tinere deberet, aut eadem dicto Thome et eius predecessoribus sem­per et ab antiquo nobilis iobagionatus castri titulo pertineat et pertinere deberet, et idem ipsam premisso titulo nobilis iobagiona­tus castri tenuerint, regieque collacioni in nullo attineret, ad fidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom