Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)
rico abbate conversare, nianere et perseverare, cum eodemque ad nostram maiestatem venire, et tandem quo malueris recedere valeas atque possis, impedimento sine omni, presencium testimonio mediante. Dátum Bude, secundo die festi Epiphaniarum domini, anno eiusdem Millesimo quadringentesimo nono. A szöveg alá nyomott kis pecsét nyomaival; 217. C. 17. Közli: Schönherr líyula. 477. 1409. jan. 14. Az egri káptalan Abrámi Péter fia Balázs kérésére Ábrám nevű birtokra vonatkozó, 1384. és 1386. években kelt két oklevelét átírja. Nos capitulum ecclesie Agriensis significamus universis quorum interest, presencium per tenorem memorie cominendantes, quod Blasius filius condam Petri de Abram ad nostram personaliter accedens presenciam, exhibuit nobis quasdam duas literas nostras sub sigillo nostro minori patenter confectas, tenorum et continenciarum infraseriptarum, petens nos precum cum instancia, quod quia ipse predictas literas nostras, quo eidem expediret, oh metum periculi et viarum diserímina viatoribus crebro emergencia semper secum in specie deferre aut per procuratores suos destinare non auderet, oh hoc tum pro eo, et tum pro maiori rei evidencia et cautela uberiori, totam formám earumdem literis nostris maiori et pendenti sigillo nostro consignari, inseri et transscribi faceremus. Quarum unius videlicet litere tenor sequitur per omnia et est talis: Excellentissime domine eorum, domine Marié dei gracia inclite regine Hungarie Dalmacie Croacie etc. capitulum ecclesie Agriensis oracionum suffragia devotarum. Literis magnifici viri comitis Emerici Bubek iudicis curie vestre, adiudicacionis formám sue iudiciarie commissionis in se exprimentibus amicabiliter receptis, iuxta earumdem continenciam unacum Kornis de Petri liomine serenitatis vestre, hominem nostrum, magistrum Johannem de Syrimio socium et concanonicum nostrum, ad infraseriptam possessionariam reambulacionem et divisionem faciendam pro testimonio transmisimus fidedignum. Qui postmodum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in octavis diei medie Quadragesime proxime preteritis, ad faciem possessionis Abram vocate, porcionis