Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)
dominarum Annych consortis sue, necnon Justine sororis eiusdem Annych, si temporum in processu in infrascriptis persistere nollent, aut quoquomodo contraire niterentur, super se et super omnia bona sua assumendo ab una, parte vero ex altéra Ladislaus filius Micbaelis de Kereky coram nobis personaliter constituti, per eundem Stephanum filium Gregorii confessum extitit in hunc modum, quod ipse in persona prescriptarum nobilium dominarum Annych consortis sue et Justine sororis eiusdem Annych, eundem Ladislaum filium Michaelis et suos successores universos, racione dotum et rerum parafornalium nobilis domine Lucia vocate, consortis condam Michaelis patris eiusdem Ladislai, de porcionibus possessionariis eiusdem iuxta regni consvetudinem eisdem nobilibus dominabus provenire debencium commisisset et reliquisset expeditos, imo nostri commisit et reliquit in presencia, ita et eo modo, quod prefatus Ladislaus pro satisfaccione dictarum dotum et rerum parafornalium eiusdem nobilis domine Lucie, prefatis nobilibus dominabus Annych et Justine viginti florenos, pro quolibet floreno centum denarios novos computando, promtis in denariis, rerum quarumlibet estimacione exclusa, pure et simpliciter, oetavo die festi Penthecostes nunc proxime venturi, coram nobis solvere assumsisset et assumsit nostri in presencia, tali modo quod si termino in predicto dictos viginti florenos compoti premissi non solverit, ex tunc dup(lum earumdem solvere teneretur) ipso facto; ad quod se prefatus Ladislaus spontanea obligavit voluntate. Dátum feria qtiinta proxima post dominicam Oculi, anno domini Millesimo quadringentesimo septimo. Hátlapján pecsét maradványaival ; 210. et Pl. 5. m, 14:07. Buda, mart. 3. Szécséni Frank országbíró a Báthmonostori Töttös Lászlóra kirótt összes bírságokat elengedi. Nos comes Frank de Zecheen iudex curie domini Sigismundi dei gracia regis Hungarie, memorie commendamus, quod nos universa iudicia et quelibet iudiciorum gravamina, porcionem nostram iudiciariam concernencia, in quibus magister Ladislaus filius Teutus de Bathmonostra, contra quoslibet coram nobis ordine iudiciario