Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

Bohemie guhernatori, domino ipsorum naturali, conventus monasterii Pechwaradiensis, oracionum suffragia devotarum. Literis vestre maiestatis amicabilibus ad inquisiciones citaciones prohibicio­nes et ad omnia que iuxta regni vestri consvetudinem talibus in processibus fieri consveverunt facienda, pro reverendissimo in Christo patre Yalentino cardinale Quinqueecclesiensi datis et con­cessis, summo cum honore recepimus; iuxta quarum continenciam unacum Demetrio filio Blasii de Nagwagh homine vestro, in eisdem literis vestris inter alios homines vestros nominatim expresso, unum ex nobis, fratrem Jobannem sacerdotem, custodem monasterii nostri, ad infrascriptam inquisicionem faciendam pro nostro testimonio transmisimus fidedignum; qui demuin ad nos exinde reversi, nobis uniformiter retulerunt, quod prefatus homo vester presente nostro testimonio, in festő beati Anthonii confessoris proxime preterito, ab omnibus quibus incumbit nobilibus et ignobilibus conprovincialibus palam et occulte diligenter inquirendo, talem de infrascriptis scivis­set veritatem, quod feria sexta proxima post festum beati Yrbani pape proxime preteritum, quidam Thomas dictus Zakal iobagio pre­fati domini cardinalis de Somogh, ex indiccione et informacione offi­cialium Petri Hercbegh, non babita licencia, nec iusto terragio de­posito, collectis regalibus ipsius domini cardinalis nec non pecunia et bonis ecclesie parochialis nonnullis insolutis, et sub obligacione fideiussorie caucionis, cum omnibus bonis et rebus suis universis clandestine et furtive ad possessiones dicti magistri Petri Herchegli moraturus salivisset, in ipsius domini cardinalis preiudicium atque damnum, quem tandem fideiussorem sui alii prefati domini cardi­nalis iobagiones salientem insequendo, in villa Vayas possessione scilicet magistri Ladislai Teutus, loco scilicet communi, cum aliqui­bus rebus suis legitime fecissent arestari, iusticia et consvetudine regni requirente. Dátum secundo die diei inquisicionis prenotate, -anno domini Millesimo CCCC m° sexto. Hátlapján pecsét töredékeivel; 212. 1160. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom