Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)

Noveritis quod quia magistri Tewteus et Vezzeus filii Thome de Bathyan pro quibusdam factis potenciariis eorumdem in factis potencie ex eoque in sentenciis capitalibus ac amissione universa­rum possessionum et possessionariarum porcionum ubique ipsos proprie et precise contingencium, contra Michaelem filium Michae­lis de Janusy, prout id series aliarum literarum nostrarum paten­cium exinde confectarum exprimit et deciarat, convicti sunt et aggravati, ideo equitatis rigor nos ad occupanda iura possessiona­ria ac aufferendas res et bona eorumdem cogit et astringit. ad que facienda noster et vester bomines necessariö sunt transmittendi; pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio üde dignum, quo presente magistri Johannes filius Mauricii de Bodmer vei Nicolaus dictus Garazda bomines nostri altero absente, ad facies universorum iurium possessionariorum prefatorum Tewteus et Wezzews in comitatu Tolnensi existencium, vicinis et commetaneis ipsarum universis illuc legitime convocatis et presentibus accedendo, eadem in duabus nostris, in tercia vero partibus dicti Michaelis partis scilicet adverse manibus, occupet et assignet, tamdiu per nos et dictam partém adversam possidenda, donec ipsa a nobis et a dicta parte adversa in earum estimacione condigna, per hos quorum redemcioni magis congruunt, redimantur; res eciam et bona eorum­dem Thewteus et Vezeus, si quas et que reperire valuerint, auffe­rant, et easdem ac ipsa similiter in duabus nostris, et in tercia parte dicte partis adverse manibus deputetis. Occultatores vero rerum et bonorum eorumdem, si qui fuerint, citet eosdem contra annotatum Michaelem ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas racionem occultacionis eorumdem reddituros vero iura eorumdem Tewteus et Vezzeus convictorum se redimere velle asseruerint, illis easdem octavas ad redimcndum eadem assignet.is ad assummendum terminum redemcionis earumdem; ibidem pre­missa iura occupata intuitis quibuslibet utilitatibus earumdem, unacum aliis probis et nobilibus viris, deuni pre oculis habito esti­mando in condigno precio eorum et valore, lege regni requirente. Et post hec ipsius possessionarie occupacionis et bonorum abla­cionis et estimacionis seriem, cum nominibus citatorum et ipsa iura possessionaria se redimere velle asserencium, ad easdem octavas

Next

/
Oldalképek
Tartalom