Nagy Imre: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. V. (Budapest, 1888.)
provenientes absqtie aliquo strepitu iudicii reddere et restituere assumsissent coram capitulo prenotato. Quibus quidem literis exhibitis, partes predicte eis per nos in premissis iuris medelam pecierant elargiri; verum licet prefati arcbiepiscopalis et dicti capituli homines memoratam terram litigiosam Kuzeptelek nominatam tempore reambulacionis et metarum ereccionis et ostensionis eiusdem intra, metas prefate possessionis Kuncelkarcha vocate ipsorum actorum existere conspexerunt, ipsa eciam terra litigiosa per eosdem archiepiscopalem et dicti capituli homines ad unum locum sessionalem ac viginti iugera terrarum arabilium et feneti decern falcastrorum estimata fuerit, tamen quia ipsa terra litigiosa Kuzeptelek nuncupata non intra metas prefate possessionis Kuncelkarcha ipsorum actorum, sed. intra metas predicte possessionis Vagyakarcba ipsorum in causam attractorum existere ex prescriptis duabus literis dicti capituli per prefatum procuratorem ipsorum actorum productis apparebat, sicque iuxta regni consvetudinem in facto ipsius terre litigiose iuramentum magis ipsis in causam attractis quani annotatis actoribus imponi debere nobis et regni nobilibus nobiscum pro examine ipsius cause in iudicio existentibus cernebatur, pro eo unacum eisdem nobilibus iudicantes commisimus eo modo, ut unus aut duo ex ipsis in causam attractis, in octavis festi Purificacionis beate virginis tunc venturis, ad faciem predicte terre litigiose ad unum locum -sessionalem ac viginti iugera terrarum arabilium et feneti decem falcastrorum ut prefertur estimate, vicinis et comraetaneis eiusdem universis illic legitime convocatis, et ipsis partibus, item Johanne de G-utor, Stephano de Gkirgeteg ac Sandero de Zenthgyurgh et Stephano necnon Mcolao de Dobragaz hominibus archiepiscopalibus ac testimoniis predicti capituli ecclesie Posoniensis, que testimonia per ipsum capitulum ad id pro ipsis partibus amicabiliter transmitti literatorie postularamus presentibus, accederent, ibique prius metas et signa metalia iamdicte terre litigiose per ipsos scilicet in causam attractos pridem demonstratas et ostensa reambulando, in una ipsarum metarum aut signorum metalium nono se nobilibus, uno videlicet ex commetaneis et duobus vicinis pridem in predicta communi inquisicione pro ipsis in causam attractis attestatis comparendo, discalceatis pedibus resolutisque cingulis, terram super caput levando et generaliter dicendo ut moris est iuxta regni consvetudinem iurare super terram, super eo, quod predicte mete