Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)
ipsius possessionis depelli quo sue placnisset voluntati fecisset quas greges prefatus Beneth Jobagionibus in dicta laymer commorantibus continue absque solucione pecuniali ipsis reddere et restituere recusasset, et quod anno in prefixo Joannes de vasuar officialis videlicet anotati domini Episcopi de Monorod ad prefatam possessionem predicti ladislai Laymer nuncupatam veniendo quatuor Jobagiones ipsius Ladislai in eadem possessione sua commorantes reperiendo letaliter wlnerasset propria ipsorum potencia mediante, que omnia premissa dicti officiales prefati domini Episcopi vt premititur exiussu et mandato ipsius domini Episcopi domini scilicet ipsorum fecissent et perpetrassent in preiudicium dicti Ladislai valde magnum, numerum autem predictorum ablatorum scire nequiuissent, quo percepto annotatus dominus Emericus Arcbydiaconus pro anotato domino Oardinale cum literis procuratorys eiusdem iterum in eorundem arhitratorum preseneiam exurgendo proposuisset eomodo, quod idem dominus valentinus Cardinalis in totali premissa accione et aquisicione ipsius ladislai innocens esset penitus et inmunis vbi iterum ydem arbitratores arbitrando ad Judicassent eomodo, vt anotatus dominus valentinus Cardinalis, vicesecundaria sola sua in persona termino et loco in prefixis coram eisdem nostris testimonys super eo, quod ipse in totali premissa accione et aquisicione ipsius ladislai in nocens sit penitus et in munis sacramentum prestare teneretur, Item iterum idem magister Ladislaus quasdam tres literas inquisitorias vnam nostram secundam et terciam dictorum Conuentus pech waradiensis, ac viceeomitis et Judicum nobilium dicti Comitatus omnino in anno domini M ra 0 ccc m 0 octuagesimo Nono sub vna forma et sensu verborum emanatas vestre maiestati ad literatorium mandatum vestrum reseriptas eis lem arbitratoribus exhibuisset inquibus continuisset, quod vestri et dictorum Conuentus, ac viceeomitis et Judicum nobilium dicti Comitatus necnon noster homines ab omnibus quibus decuisset et licuisset talem sciuissent veritatem, quomodo Reuerendus in x° páter dominus valentinus Cardinalis Quinqueecclesiensis, ad possessionem ipsius Ladislai Mayssa vocatam homines suos videlicet Nicolaum de Narad et alios Jobagiones suos de eadem Narad, manibus armatis propria sua potencia mediaute et ibidem in die dominica ante festum beati Stephani prothomartyris in eadem possessione sua septem Jobagiones ipsius grauis wlneribus mortalibus wlnerari et ibidemque vnum ex ipsis nece crudeli iuteremi fe-