Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)
vero medietatem videlicet consimiliter ducentos et quinquaginta florenos octauo die festi beati Mychaelis Archangeli similiter nunc affuturi soluere deberet et teneretur, tali vinculo obiigaminis interposito quod si primam solucionem dictorum florenorum non facérét et facere non curaret, extunc induplo eorundem conuincerentur eofacto aliam vero solucionem scilicet vltimam obmitteret insoluendo, extunc intotali premissa accione et aquisicione, memorati magistri Martini conuictus haberetur ipsofacto. adque omnia premissa et singula premissorum prefatus magister Ladislaus se sponte obligauit coram nobis Dátum tercio die festi beatorum petri et pauli Apostolorum anno domini M° ccc m 0 Nonagesimo tercio. Hátlapján kerek pecséttöredékkel; 211. B. 775. Véghely D. 415. J393, Buda. Mária királynő, Kis- Várdai Zsigmond, Mihály, Miklós és Pelhártnak Kis-Várdán Szabolcs vármegyében heti vásár tartást engedélyez. Reláció Johannis fily Herreh magistri agazonum Nos Maria Dei gracia Regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus significantes tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod nos sicuti pro commodo et vtilitate regni nostri, sic non minus, pro fidelibus seruicys Sigismundi Miehaelis Nicolai et Pelbardi filiorum Dominici de Kysuarda per ipsos nobis locis et temporibus oportunis, exhibitis, ad eorumdem humilime supplicacionis instanciam, in eorumdem possessionem Kysuarada vocatam, predictam, in Comitatu de Zabouch habitam, fórum liberum singulis ferys quartis in omni ebdomada perpetuo celebrandum, inéra auctoritate et potestatis plenitudine nostre maiestatis, ac ex gracia speciali annuendo duximus concedendum et concedimus, patrocinio presencium mediante, Sine tamen preiudicio fororum aliorum, Vos itaque vniuersos et singulos mercatores Institores et alios forenses homines assecurantes affidamus, quatenus ad dictum fórum liberum in dicta possessione ipsorum filiorum Dominici Kysuarda vocata, singulis ferys quartis in omni ebdomada, ut est prehabitum celebrari 33*