Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)

Anthonio et Johanne filys necnon dominabus Elena et Anych vocatis filiabus Mychaelis de Iwan ab vna parte vero exaltera Ladislao íilio condam magistri Ladislai fily Theuteus de Bathmonostra, confessum extitit per eosdem in hunc modnm pariter et relat.um, quod licet in­ter ipsos Super facto quarumdam possessionum Melegal et medietatis Buzuldegh vocatarum in Comitatu de Baranya existencium apud manus dicti Ladislai fily Ladislai habitarum litis matéria et que­scionis suscitata et diucius ventilata vtputa vsque ad presentes octa­uas festi Epiphaniarum Domini proxime preteriti, extitisset tamen tandem amicabili conposicione proborum et nobilium virorum parcium pacem zelancium ad talem perpetue pacis et concordie deuenissent et deuenerunt nostri in presencia vnionem quod prefati Anthonius Johanues Elena et Anych Jura et proprietates ipsorum, que ipsos in dictis possessionibus Melegal et Buzuldegh vocatis tangerent vei quomodolibet tangere possent in futurum prefato magistro Ladislao filio Ladislai pro ducentis florenis quemlibet florenum Centum de­náriis conputando et vno Equo mediantibus alys literis nostris pri­uilegialibus exinde confectis, precio vendidissent tradidissent et contulissent, quorumquidem ducentorum florenorum medietatem sci­licet Centum ílorenos, ipsis Anthonio Joanni Elene et Anych vt di­xerunt ipse magister Ladislaus persoluisset, aliam vero medietatem ipsorum florenorum vtputa Centum ílorenos eiusdem conputi cum predicto vno Equo in die medyquadragesime proxime nunc affuturo dictis filys et filiabus ipsius Mychaelis de Iwan persoluere teneretur pure et simpliciter coram nobis, Causamque prefatam inter ipsos super facto ipsarum possessionum Melegal et Buzuldngh vocatarum habitam ad presentes octauas festi Epiphaniarum Domini proxime preteriti mediantibus literis palatinalibus prorogatam, de parcium voluntate statu in eodem ad octauas festi beati Georgy martiris nunc affuturi vigore presencium mediante prorogassent et prorogarunt coram nobis tali modo quocl si ipse magister Ladislaus dictos Cen­tum ílorenos per ipsum vt prefertur persoluere debentes et dictum Equum termino in predicto non persolueret et non daret, extunc dicti Centum floreni ipsis filys et filiabus dicti Mychaelis de Iwan persoluti pro non solut-is habeantur et nunquam ab eisdem filys et filiabus ipsius Mychaelis vei eorum posteritatibus coram quouis Ju­dice eosdem requirendi habeat facultatem Ladislaus prenotatus In super dictam causam ipsorum in dictis octauis festi beati Georgy

Next

/
Oldalképek
Tartalom