Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. IV. (Budapest, 1878.)

parcium predictarum Inquisicionis debuissent, Tandem tamen quia propter breuitatem diuturni. temporis ipse vnus terminus dierum ad perficiendum vtrumque proeessum scilicet ipsius possessionarie reambulacionis et estimacionis nec non eommunis Inquisicionis ipsis insufficiens cernebatur, Nobilesque tunc in ibi adherentes in maiori parte disscedere nitebantur Ideo ipsi ne dicta eommunis Inquisicio in ipso termino perfíci et peragi suo modo negligeretur. Ipsam con­munem Inquisicionem de parcium voluntate ibidem celebrassent atque perfecissent eomodo quod primo pro parte Stephani actoris Stephanus et Symon fily Nieolai de Komorod ac dominicus filius Johannis de eadem ad fidem eorum deodebitam fidelitatemque domino nostro regi et suo sacro dyademati obseruandam taliter atestati extitissent, quod preseripta particula terre pethlend nunquam ad predictam terram Rosal pertinuisset nec pro nunc pertineat, sed semper et ab antiquo per se alia terre particula fuisset et hocnomine Pethlend vocitata extitisset, prefatoque Stephano actori et suis pre­decessoribus Jure hereditario pertinuisset et nunc pertinere deberet Item Johannes filius pethew de petri similiter Item Nicolaus filius Dominici de Kerch taliter atestatus extitisset, quod ipsa particula terre pethlend non per se distincta fuisset nec ad possessionem Rosal sed ad possessionem predicti Stephani actoris duge vocatam pertinuisset et intra metas eiusdem adiaceret. Item ladislaus de eadem similiter dixisset Item Johannes de Baka ex auditu se sciuisse asseruisset sed tamen a tempore quo sibi innotuit predictus domi­nicus eandem possedisset Item ladislaus filius Stephani de Meger atestatus extitisset sicut primi Item lukasyus filius Egidy de pazon se auditu sciuisse aseruisset quod ipsa terra semper et ab antiquo per se distincta fuisset et eidem Stephano ac predecessoribus suis pertinuisset Item Johannes de Jeke veraciter sciuisse asseruisset vt ipsa terra semper et ab antiquo per se distincta fuisset et metalem distinccionem cum possessione duge seruasset Item Stephanus de Rady et Johannes de Jeke taliter atestati extitissent quod ipsa terra pethlend semper et ab antiquo per se distincta fuisset et nunc quam ad possessionem Rosal pertinuisset Item Nicolaus de eadem exau­ditu se sciuisse asseruisset Item dyonisius de districtu fluuiorum Tyza Bodrog similiter se exauditu aseruisset et isti omnes sunt Nobiles conprouinciales, vbi fabiauus procurator ipsius Stephani actoris in persona eiusdem dixisset protestando quod ipse Stephanus

Next

/
Oldalképek
Tartalom