Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
vnde nos ipsum magistrum Georgium super ipsa birsagia commisimus esse expeditum. dátum in Cenger feria quinta proxima ante dominicam Judica me Anno domini M° ccc m o lx°. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; 1. 22. Nagy Imre115. 1360j Visegrád. I. Lajos király, Perényi Pétert Fülöp nádor néhai özvegye jószágainak kormányzása iránt, minden további felelősségtől fölmenti. Nos Lcdouicus dei gracia rex Hungarie memorie commendamus. Cum magister Petrus, filius Stephani de Peryn, castellanus de Regech, pridem nobili domina, relicta Philippi condam palatini, ab hoc seculo migrata, possessiones eiusdem, Wyuar et Nemptv vocatas, cum alys pertinencys earundem ex nostro mandato regio nostre occupasse dinoscatur maiestati, licet easdem possessiones demum magistro Akus, filio Mykch condam bani, relinquerimus possidendas, tamen ne ipsum magistrum Petrum et eius successores idem magister Akus uel eius hereditates racione dicte possessionarie occupacionis per formám judiciary processus temporum curriculo aliquatenus quirent agrauare, prouida deliberacione aduertentes, sopitis accionibus eiusdem magistri Akus, si quas super facto eiusdem possessionarie occupacionis, excessibusque eo tempore in ipsis possessionibus per eundem magistrum Petrum et pertinentes ad eundem forsitan illatis, vniuersas litteras inquisicionales, protestacionales et alias quaslibet, per ipsum magistrum Akus a tempore dicte possessionarie occupacionis hactenus quouis colore seu titulo aduersus ipsum magistrum Petrum emanari facere procuratas, friuolas relinquentes et inanes ac prorsus viribus carituras, eundem magistrum Petrum heredum suorum per heredes auctoritate regia vigore presencium super premissis reddentes expeditum. Dátum in Vysegrad, in dominica Judica anno domini M° ccc° sexagesimo. Hártyán, hátlapján a királyi gyiirüpecsét alatt következő szavak olvashatók : reláció magistri Benedicti fily pauli fily Heem in domo reg(is); 217. BB. 14. Supala I.