Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

Cosme de Ormand vei Blasius filius Johannis de Sarugh vei Georgius filius dominici de Woychya, seu petrus filius Symonis vei Benedictus fráter eiusdem de Balasefalua alys ahsentihus homo noster ah omni­bus quibus decet et licet diligenter de premissis in vestigando sciat et inquirat omnimodam veritatem Et posthec prout vobis veritas de premissis constiterit nobis amicabiliter rescribatis, presentes autem sigillis nostris absentibus Sigillo domini Stephani Woyuode trans­siluani, fratris nostri fecimus consignari Dátum in vissegrad tercio die festi Assumpcionis virginis gloriose Anno domini M m o ccc m 0 Lxx m0 quarto: Vnde nos vestris amicabilibus peticionibus satisfacere volentes communi iusticia requirente vnacum Johanne filio Cosme homine vestro nostrum hominem Johannem sacerdotem ma­gistrum altaris beati Gregory pape in ecclesia nostra annotata pro nostro testimonio transmisimus fidedignum qui postmo­dum ad nos exinde reuersy nobis concorditer retulerunt quod idem homo vester presente dicto nostro testimonio feria secunda proxima post festum Exaltaeionis sancte Crucis proxime preteritum ab omni­bus quibus decuisset et licuisset nobilibus et ignobilibus prouinci­alibus palam et oculte diligenter de premissis in vestigando prout potuisset talem de premissis sciuisset veritatem quod magister petrus filius petri dicti hercheg de Zekchu feria quinta proxima post festum penthecostes proxime preteritum ad pisscinam eiusdem magistri ladislai Cynt vocatam ad possessionem suam Geech pertinentem quosdam homines videlicet petrum et paulum filios Nicolai fily Ge­roch Thomam dictum Túros Georgium de Chanou Thomam dictum Bachou Nicolaum filium ladislai Johannem dictum Thede et Mycha­elem dictum zyta potencialiter destinando eandem pisscinam destrui et anichilari ac Johannem dictum Chapo magistrum ipsius pisscine et quosdam filios Jobagionum eiusdem magistri ladislai verberari ac eundem Johannem dictum Chapo manibus et peclibus ligatis pluribus vicibus in aquam submergi et postmodum eundem Johannem Chapo in villám suam danoch vocatam vinculatum deduci et ibidem crudeliter verberari fecisset hysque non contentus quam plures particulas terre arabilis dicti magistri ladislai in vicinitate et commetaneitate pos­sessionis ipsius magistri petri existentes per Jobagiones suos facérét potencialiter occupari et perarari in eiusdem magistri ladislai pre­iudicium non modicum et derogamen dátum feria tercia proxima post predictum festum Exaltaeionis sancte Crucis Anno domini supradicto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom