Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
teneretur, Causas eciam infacto dictarum porcionum possessionariarum in dictis possessionibus Zawa et Charnata, nunc inter ipsum magistrum Paulum et suos aduersarios vt dicitur habitas idem magister Paulus solus ad effectum producere et exsequi teneretur, Tali vinculo interserto, quod si idem magister Paulus filius Pauli condam Bani, premissa omnia et queuis singula premissorum ad plénum vt premittitur perficere et ad implere sicut assumpserat non posset vei non curaret, extunc in quingentis florenis sine Judicis porcione ante litis ingressum deponendis, contra ipsum magistrum ladislaum conuinceretur ipso facto, et insuper causa ipsius magistri Ladislai, prenotata in suo statu pristino atque cursu remaret (igy) et vigore, contra ipsum magistrum Paulum filium Pauli condam Bani exsequenda Et quia ad statucionem iamdictarum porcionum possessionariarum in predictis possessionibus Zawa et Charnata habitarum, eidem magistro ladislao filio Teteus faciendam noster et ipsius Capituli ecclesie Quinqueecclesiensis homines transmitti debuerant necessario, Idcirco amiciciam ipsius Capituli literatorie pecieramus diligenter, quatenus, ipsorum mitterent hominem protestimonio fidedignum, quo presente homo noster, in presentibus infradeclarandus, in die medyxlme tunc proxime venturo videlicet feria quarta, ad facies dictarum porcionum possessionariarum in supradictis possessionibus Zawa et Charnata existeneium, vicinis et commetaneis earundem vniuersis in ibi legitime conuocatis et partibus vei earum legitimis proeuratoribus presentibus, accedendo, legitima earundem reambulacione, si necesse fieret prehabita, introduceret ipsum magistrum ladislaum filium Teteus, in domínium earundem porcionum possessionariarum, et statueret ipsas, eidem magistro Ladislao, iuxta premissum predicti magistri Pauli proprium assumptum pariter et obligamen, cum vniuersis earum vtilitatibus necnon dicto tributo montis perpetuo possidendas tenendas pariter et habendas, Si vero, easdem porciones possessionarias, idem magister Paulus vt premittitur, ipsi magistro Ladislao, per ipsos nostrum et ipsius Capituli ecclesie Quinqueecclesiensis homines statui facere non posset, extunc alias porciones possessionarias in alys suis possessionibus predicte medietatis dicte possessionis Tothfalu equipollentes, sepedicto magistro Ladislao, sub premisso obligamine statueret et committeret in ewm possidere tenere pariter et habere Et posthec ipsius possessionarie introduccionis et statucionis seriem cum tocius inibi peracti