Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

curasset, se mediantibus literis dicti domini ladislai palatini Judicia­libus, exinde confectis in Judicio agrauari permittendo, per Symo­nem filium Balase legitimum procuratorem, annotati magistri ladislai fily Teteus, decem et octo diebus continuis earundem octanarum legitime expectatus coram ipso, prout bee omnia, in litteris annotati Capituli ecclesie Quinqueecclesiensis euocatorys, ac ipsius domini la­dislai Palatini prorogatorys et Judicialibus, (igy) per ipsum Symonem coram ipso domino ladislao Palatino, presentatas, ipse dom inus ladis­laus Palatínus suomodo vidisset contineri, Postulans idem Symon, procurator ipsius magistri ladislai fily Teteus, eidem magistro ladislao domino suo, per ipsum dominum ladislaum palatinum exparte predicti magistri Pauli medelam equitatis in premissis elargiri, Et quia euoeaciones legitimas talibus in processibus, iuxta regni con­suetudinem factas, trine forenses sequi debent proclamaciones, Igitur ipse dominus ladislaus palatínus, amiciciam prelibati Capituli eccle­sie Quinqueecclesiensis, literatorie petiuisset reuerenter, quatenus, ipsorum mitterent hominem, protestimonio fidedignum, quo presente homo suus in presentibus infradeclarandus, prefatum magistrum Paulum filium Pauli condam Bani, ad expedicionem medietatis pre­tacte possessionis Tothfalu, ac ad solucionem predictorum Judicio­rum, in ipsum modo prehabito agregatorum in toto quindecim mar­cas faciencium, sibi et parti aduerse faciendam in tribus foris con­prouincialibus, ad octauas festi beati Georgy martyris tunc venturas, publice et maniste (igy) in suam presenciam facérét proclamari, contra magistrum Ladislaum antedictum, Insinuando ibidem, vt si ad premissam possessionariam expedicionem veniret, et de predictis Judicys quindecim marearum sibi et parti aduerse satisfaceret bene­' quidem, alioquin non obstante, ipsius absencia, in ipsa causa finem facérét prout requireret ordo Juris, Et posthec ipsius trine forensis proclamacionis seriem, cum nomine proclamati, prout fieret expe­diens, sibi ad easdem octauas festi beati Georgy martyris, amieabi­liter reseriberet Capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis prenotatum, Aquibus quidem octauis festi beati Georgy martyris, medio tempore preseripto domino ladislao Palatino, per regiam maiestatem in domínium regni Ruscie sublimato Honoreque ipsius Palatinatus nobis collato, Cum ipsa causa, quibus­dam prorogacionum cautelis interuenientibus, mediantibus alys lit­teris nostris dilatorys, ad tunc presentes octauas festi beati Mychaelis Zichy-család Okmánytára. III. kőt. ^5

Next

/
Oldalképek
Tartalom