Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
veculum (igv) honerando ad dictam komorod pedestre pertraxissent et tandem in vestigio ipsorum furum ne ire incepisset vestigium ipsorum cum magistro ladislao filio dominici de Zygan vno ex Judicum (igy) Nobilium ad dictam possessionem komorod ad domum poth antedicti inuestigassent et dum ad domum predictam intrassent, tunc idem Stephanus Jobagio suus dixisset tali modo, quod omnia sua bona per ipsos ablata in ipsa domo in lecto ipsius potli esset (igy) et quod in dicto lecto vxor eiusdem poth sedendo celare voluisset, quo senciens ladislaus filius kapolch de apati in equo recentissimo valde , veniendo dictam domum, et lectum requirere non dedisset sic dicendo quod prohibicione non curaret extunc tandem prohibicionem facere curaret et idem ladislaus de Zygan premissa ablata requirere ausurus non fuisset, quo audito idem magister ladislaus consocius noster de nostri medio exsurgendo omnia premissa et singula premissorum esse et fuisse nobis oretenus nobis (igy) affirmauit suo modo, quo nobis per eundem magistrum dominicum dictum et significatum exstitisset dátum in kallou Sabatho proximo ante dominicam Judica Anno domini M° CCC° lxx m 0 quarto. Zárlatán három pecséttel; 1. b. 416. Nagy Iván. 411. 1374j Visegrád. Szepesi Jakab országbíró, jejkei Nemes Máténak és társainak, a Csicseri Pál elleni ügyökben esküt ítél. Nos Comes Jacobus de Scepus Judex Curie domini Lodouici dei gracia regis Hungarie damus pro memória, Quod paulus filius Nicolai de Checher personaliter feria tercia proxima post dominicam Judica ad nostram veniendo presenciam, contra Matheum dictum Nemus de Jeyke, facie ad faciem coram nobis repertum et ad eundem diem, contra se in nostram presenciam Citátum, eodemque Matheo accionem et proposicionem ipsius Pauli ibidem et in instanti se audire velle referente, quasdam tres litteras Inquisicionales duas de Lelez et ele Jazou Conuentuum, ac terciam Comitis et Judicum nobilium Comitatus de Zaboulch in diuersis terminis omnino in anno proxime transacto emanatas, dominoque nostro regi ad suum (regium)