Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
sientes reperissent duos monticulos sabulosos inter quos vna magna fouea dicitur aberi (igy) quorum vnum monticulum idem actores pro meta possessionis Bodon esse dixissent, sed ipsi ibi metam nullám considerare ualuissent, Inde transsiuissent directe ad locum Bechehum u k a appellatum vbi vnum tumorem cuidam arido stipiti circumdatum sepedicti actores metam possessionis Bodon esse dixissent, quem tumorem et ipsi metam antiquitus fuisse considerassent, ab illo autem loco per longum spácium uersus occiduam partém per terras arabiles transsientes uenissent ad stagnum T e m 1 e s t o nuncupatum quod quidem stagnum dicti actores in toto possessioni ipsorum Bodon subiaceri debere asseruissent, Inde in eadem plaga transsiendo uenissent ad locum ancellanara nominatum, vbi predicti actores vnam metam terre fuisse dixissent, sed ipsi ibi nullám metam reperire ualuissent, Inde ad vnam uiam publicam que ut dicitur ducit de Salamon in villám Kisuarada in qua idem actores comparendo dixissent ut vlterius non transsirent pro eo, quia in illa particula usque ad fluuium Tiza nominatum tempore primarie reambulacionis predictus Dominicus ipsos in pace absque omni contradiccione dimisisset, Idem uero Dominicus exaduerso dixisset ut in eodem loco que Jura ipsorum ad dictam possessionem Bodon sub iacerent in eisdem ipsos pacifice reliquisset, sed ab alia parte vnam particulam terre ad possessionem suam Litke pertinentis (igy) haberet, quem ipsis ostendere paratus fuisset, sed ipsi modo quosupra illuc transire recusassent in qua ipsis nullum occupandi consensum prebuisset, Et hys dictis in continenti transsiendo ipsam publicam uiam eosdem homines et nostra testimonia ad quoddam stagnum faggyasto vocatum prope conduxisset vbi duas metas terreas ostendisset quas possessionis sue Lithke vocate esse dixisset, dicti vero actores ipsas metas non suas sed in facie terre possessionis Bodon fore erectas alegassent, deinde processissent uersus orientem et inter terras arabiles reperissent vnam metam terream bene aparentem, Inde semper ipsam plagam orientalem seruando iuxta predictam uiam publicam reperissent duas metas terreas euidentes, a quibus paululum in ipsa uia currendo ut dicitur sálit extra ad meridiem ad vnum monticulum quem metam possessionis sue Lithke esse dixisset, sed ipsi in illo loco nullám metam considerare ualuissent, Inde transiuissent per terras arabiles inter quas duas metas terreas euidentes reperissent, prope quas iterum vnam metam terream