Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

predictis possessionibus Zaua et Chornaca nunc inter ipsum magi­strum paulum et suos aduersarios vt dicitur habitas idem magister • paulus solus ad effectum producere et exequi teneretur, Tali vinculo interserto quod si idem magister Paulus filius pauli bani premissa omnia et queuis singula premissorum ad plénum prout premittitur perficere et adimplere sicut assumpsit non posset vei non cura­ret tunc in quingentis florenis sine Judicis porcione ante litis ingressum deponendis contra ipsum magistrum ladislaum conuince­retur ipsofacto et in super causa ipsius magistri Ladislai prenotata in suo statu pristino atque cursu remaneret et vigore contra ipsum magistrum paulum filium pauli bani exequenda et quia ad statu­cionem iamdictarum porcionum possessionariarum in predictis pos­sessionibus Zaua et Chornata habitarum eidem magistro ladislao filio Tuteus faciendam noster et vester homines transmitti debent neces­sario id circo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter quatenus vestrum mittatis hominem- protestimonio fidedignum quo presente magister Andreas litteratus de Leztemyr Curie nostre nótá­rius de Curia nostra ad hoc specialiter deputatus in die medyxlme nunc proxime venturo videlicet feria quarta ad facies predictarum porcionum possessionariarum in supradictis possessionibns Zaua et Chornaca existencium vicinis et commetaneis earundem vniuersis inibi legitime conuocatis et partibus vei earum legitimis procurato­ribus presentibus accedendo legitima earundem reambulacione si necesse fuerit prehabita introducat ipsum magistrum Ladislaum filium Teteus in domínium earundem porcionum possessionariarum et statuat ipsas eidem magistro ladislao iuxta premissum dicti ma­gistri pauli proprium assumptum pariter et obligamen cum vniuersis earum vtilitatibus necnon dicto tributo montis perpetuo possidendas tenendas et pariter et habendas, Si vero easdem porciones possessio­narias idem magister paulus vt premittitur ipsi magistro Ladislao per ipsos nostrum et vestrum homines statuifacere non posset extunc alias porciones possessionarias in alys suis possessionibus predicte medietati dicte possessionis Tótfalu equipollentes sepedicto magistro Ladislao subpremisso obligamine statuat et committat in ewm pos­sidere tenere pariter et habere et posthec ipsius possessionarie sta­tucionis seriem cum tocius in ibi peracti negocy processu ad octaunm diem dicti diei medyxlme nobis amicabiliter rescribatis, dátum in vyssegrad vigesimo quarto die octauarum festi Epiphaniarum 34*

Next

/
Oldalképek
Tartalom