Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
proxime preteritum domino nostro regi pro eorum collectis debitores exstitissent, in festő beati Bricci confessoris soluerunt nobis centum et viginti florenos cum centum denarys computatos super quibus eosdem commisimus expeditos et per omnia absolutos. dátum in dicta patak die prenotato Anno domini M m 0 CCC m 0 LXX m o tercio. Hátlapján gyürüpecsét maradványaival; 219. 671. i. Nagy Iván, 400. 1373. A leleszi convent jelentése I. Lajos királyhoz, Scryche, Raach, Asswan, Kereple, Tehna, Zeech és Geuden jószágoknak Szécsi Mihály és fia Péter között történt felosztásáról. Excellentissimo domino eorum Lodouico, dei gracia regi Hungarie et Polonie, Johannes prepositus et conuentus ecclesie sancte crucis de Lelez oraciones in domino pro ipsius vita pariterque salute. Vestra nouerit excellencia, quod cum nos iuxta continenciam litterarum magnifici viri, comitis Jacobi de Scepes, iudicis curie vestre, modum et formám iudiciarie sue commissionis exprimencium, vnacum Emerico filio Kapoch de Apaty Nicolaum litteratum pro parte Mychaelis, fily Ladizlai de Zeech, actoris, et cum Briccio de Bodfalus (igy) fratrem Mychaelem presbiterum pro parte Petri, fily eiusdem Mychaelis, in causam attracti, hominibus vestre excellencie nostros homines, ad faciendam possessionariam diuisionem pro testimoniis transmisissemus; qui tandem exinde ad nosredientes nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in presentibus octauis festi beati Martini confessoris et alys diebus accessissent ad facies possessionum Scryche, Raach, Asswan, Kereple, Tehna, Zeech et Geuden vocatarum, vbi ipsi, vicinis et commetaneis earundem, tunc inibi legitime conuocatis, ac predictis partibus presentibus, easdem, quo (igy) in locis sessionalibus, in rectas septem partes et equales diuisissent, quarum quidem septem parcium sex partes cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertinencys vniuersis predicto Mychaely et filys suis, septimam vero partém earum possessionum prescriptarum modo simili cum omnibus earum vtilitatibus et quibuslibet pertinencys predicto Petro, filio eiusdem Mychaelis, statuissent et commisissent