Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

Igitur vestre firmis damus in preceptis, quatenus mox visis presen­tibus in presencia honorabilis viri Nicolai plebani de dicta patak, hominis nostri ad hoc specialiter deputati, cui ad id accedere iube­mus, ipsam vineam fratris Egidy eisdem sororibus viduis.statuatis, easdemque sorores ita participes in domibus, vineis, molendino ac alys hereditatibus efficiatis, ipsius condam Antony sicud (igy) eius­dem uxorem contradiccione quorumvis non obstante, sicud eciam nuperrime mandauimus adimplere, Committendo ut hy, qui aliquid Juris habere sperarent hereditatibus in premissis, id coram nobis prosequantur, aut coram domino nostro rege, quibus nos plenam impertimur satisfaccionem, ut dictauerit ordo Juris, presentibus committentes, vt Idem Magister Nicolaus Bubek ipsas viduas soro­res in dominio dictarum hereditatum statuendarum conseruet autó­ritate nostra mediante, Seriem eciam premissorum in vestris et eiusdem plebani literis nostre fideliter rescribi volumus maiestati. dátum in lypche die dominico proximo ante festum beate Marga­rethe virginis Anno domini M m o CCC m 0 lxx m o tercio. Nos itaque mandatis vestre maiestatis satisfacere cupientes tenemur(igy) statim visis. eisdem literis vestre Sublimitatis admontem, vbi dicta vinea ipsius fratris Egidy adiaceret, accessimus, ipsamque dictis sorori­bus viduis statuimus, quamuis relicta eiusdem Antony prohibuit et inhibuit contradicendo, de alys vero bonis hereditatibus premissis ipsas viduas dominas participes non fecimus, quia sepefatam reli­ctam Antony ipse deus, cuius opus est misericordia prole beavit masculina. Quapropter eandem causam parcium simulcum partibus ad vestre serenitatis presenciam mediantibus presentibus transmi­simus pro termino octauas datarum presencium comparendi assi­gnauimus coram vobis. Scripta in patak feria sexta proxima post festum exaltacionis sancte crucis, Anno ut supra. Kivül : Excellentissime domine Elizabeth Juniori domine eorum metuende dei gracia regine regnorum Hungarie, dalmacie, cruacie etc. exhibitoria. Zárlatán Bebek gyürü- és Miklós pataki plébános tojásdad-alakú, csúcsos pecsétjeivel; 219. 671. ff. Nagy Iván.

Next

/
Oldalképek
Tartalom