Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

— m — .368. 1372. A jászói convent bizonyságlevele, hogy Tereztenyei Fá­bián özvegye sjiai, Jánossal, Fábián gyilkosának: Mihálynak test­vérével, kiegyeztek. Nos Nicolaus prepositus et conuentus monastery (sancti Jo­hannis) baptiste de Jazow tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis memorie commendantes: quod Stephanus filius Mathie pro Nicolao et Mathya, filys Fabiani de Terestene ac nobilis domine Elizabet vocate, consortis sue, filie videlicet Ga­(brielis de T)erestene cum litteris procuratorys nostris ab vna, parte vero ab altéra Johannes, filius Ladizlai , similiter de eadem, personaliter ad nostram acce(dentes presenciam) per eundem Ste­phanum, filium Mathie, dictum nobis extitit et relatum ministerio viue uocis, quod licet Michael filius (predicti Ladizlai pre)dictum Fabianum casualiter interemisset, nunc vero possessionarie porcio­nes eiusdem Michaelis in dicta Terestene de huius regni consue­(tudine) Johanni fratri suo devolute extitissent; ideo ut omnis lis et matéria quesscionis de medio ipsorum radicitus euelleretur ordinac(ione — prob)orum et nobilium uirorum taliter concor­dassent, quod prenominati Nicolaus et Mathias, fily Fabiani, ac no­bilis domina, Elizabet nomine, pred(ictum Johannem), filium La­dizlai, super morte seu interfeccione prescripti Fabiani ob fráter­nalem dileccionem redidissent satisfactum, ymo predictus Stephanus, filius Mathye, dicta auctoritate procuratoria in personis predictorum Nicolai et Mathie ac nobilis domine, Elizabet nomine, perpetue et inreuocabiliter reddidit ac dimisit prorsus et per omnia expeditum coram nobis, nulla penitus macula super facto honiicidy super eodem Johanne remanente. In cuius rei testimonium stabilitatemque perpe­tuam concessimus nostras litteras patentes sub testimonio nostri sigilly munimine roboratas. Dátum tercio die festi omnium sancto­rum, anno domini M° CCC m o LXX° secundo. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival; 217. C. 16. Supala F,

Next

/
Oldalképek
Tartalom