Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

peruenire, Quod magister Nicolaus filius Johannis fily Ladizlai de Kysuarada pro se et pro dominico fratre suo, ad nostram persona­liter accedendo presenciam, exhibuit nobis litteras priuilegiales serenissimi condam principis domini Karoli incliti regis Hungarie recolende memorie duplici et pendenti sigillo eiusdem communitas tenoris et continencie infrascripte, petens nos sua et eiusdem fratris sui in personis cum instancia vt quia ob metum emulorum suorum et viarum discrimina quo expediret, ipsi easdem per suos procura­tores semper in specie destinare non auderent, totam formám earun­dem nostris litteris similiter priuilegialibus inseri, nostroque sigillo autentico et pendenti faceremus communiri, Quarum quidem litte­rarum nobis exhibitarum tenor talis est, Karolus (lásd I. 564. sz. a.) Nos igitur legitim is et congruis peticionibus eorundem, ac iu­sticie annuentes, prefatas litteras priuilegiales, nobis quo supra exhibitas, de verbo ad uerbum transscribi, transscriptumque earun­dem seu transumptum, presentibus litteris nostris priuilegialibus inseri fecimus, pro cautela prenotata, In cuius rei testimonium per­petuamque firmitatem, presentes contulimus, sigilli nostri autentici et pendentis, munimine roboratas ac alphabeto intercisas, presen­tibus tamen, Johanne preposito, Stephano lectore, Georgio Cantore, Johanne Custode dominis , Item Alexandro de Zemlen , Nicolao de Borsua, Nicolao de Vngh, Petro de Zabolch, Benedicto de Pankata, Johanne de Pata, Petro de Heues, Mychaele de Borsud, Mychaele de Tarcha, Archydiaconis et alys multis vitám ducentibus in dictaque ecclesia deo iugiter famulantibus. Dátum tercio die festi beati Egidy abbatis et confessoris, Anno domini M ra 0 CCC m o Septugesimo, (igy) Regnante Rege Lodouico,dei gracia illustri rege (igy) Hungarie Thoma Strigoniensi, fratre Stephano Colocensi Archyepiscopis, et venerabili patre domino Mychaele Episcopo eiusdem ecclesie Agriensis, domino et prelato nostro existentibus. A Ti P Hártyán függő pecsét nyomaival; 1. b. 371. Nagy Imre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom