Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

gracia archiepiscopus sancte Strigoniensis ecclesie locique eiusdem Comes perpetuus. vniuersis xpi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in domino sempiternam Paterne benignitatis mansuuetudo tunc stateram sui officy recto tramite dignoscitur gu­bernare. si procultus diuini augmento diuineque laudis beniuolencie, ac propiciacionis inuocacione pariter et fecunditate sollicite studeat vigilare Tunc et enim ministri altaris dominici ampliantur, etdiuine laudis preconia felicia sumit in crementa premiorum Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, Quod vir nobilis magister dominicus filius Oth nobilis de Bolug, ad nostram accedendo presenciam, nostre paterni­tatis aures patulas ac graui querela propulsauit, quodquia possessio sua Stranzka vocata nostra in dyocesia sita et adiacens, tamen proliibetur abeéclesia parrochyali subtitulo sancti Regis Ladislai in villa Raycli fundata similiter nostre dyocesi distaret ut tempore hvemali cum pluuie inundant, et eciam propter loci distan­ciam non possunt parrochiani sine magna difficultate ipsam adire; vnde non valent congruo tempore ecclesiasticis Officys interesse; Quia igitur ipsa ecclesia parrochialis ut referebatur in reditibus habundaret, et preter illius ville Stranzka ac quarundam aliarum duarum villarum Konzka et Stephanburbaya vocatarum similimodo nostre dyocesi prouentus conueuienter et oportune valeat sustenta­cionem habere, suplicabat nobis exinde ut in prefata villa sua Stranzka nuncupata sibi ecclesiam edificare facere annueremus auctoritate dyocesana mediante ac eciam dictas duas villás Konzka et Stephanburbaya ab eadem ecclesia de Raych, ad quam in perci­piendis diuinis pertinere censebantur separare et ad ecclesiam in ipsa villa Stranzka appellata de nouo construendam pro percipiendis diuinis mitteremus verum siquidem cum nos de prospicue paterni­tatis ingenio uolentes in premissis certo cercius edoceri dilectum (igy) nobis inxpo filio viro discreto domino Thome sacerdoti et rectori ecclesie sancti Michaelis archangeli de Turuch, ac vicear­chidiacono districtu de eodem literatorio mandauerimus seriose, quatenus, si res ita se haberet, extunc ipse vnacum ecclesiarum ministris sine preiudicio Juris rectoris ecclesie matercis de predicta Raych nobis iuxta consciencie eorum puritatem omnium premissorum seriem indagata in hoc casu mera veritate rescribere tenerentur, ut tandem reportata serie pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom