Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
coniugi Georgy dicti Katiién iuxta propriara suam obligacionem in litteris Regalibus obligatorys expressam perpetuo statuerit, tamen quia eandem possessionem nundum ad huc ipse Wlk per metarum demonstraciones et circumuallaciones et erecciones ab aliorum possessionarys Juribus separasset et distinxisset et ex eo ipsa domina soror sua quantitatem eiusdem possessionis disscernere non valens eandem bonomodo cum suis pertinencys vti non posset, Ideo ipse wlk sub obligacione et liga in eisdem litteris Regalibus contenta mediantibus alys litteris nostris exinde confectis taliter asumpssisset, quod ipse feria secunda proxima post festum Sancte Trinitatis proxime venturum cum dicta domina sorore sua vei legitimo proeuratore eiusdem ad faciem dicte possessionis Rotolethitha vocate accederet et ibidem presente nostro homine et vestro testimonio per partes communiter in ibi adducendos metas eiusdem possessionis veras et antiquas prout ipse eandem hactenus tenuisset et possedisset demonstraret et ostenderet, ac tandem per nouarum metarum erecciones eandem possessionem ab aliorum possessionarys Juribus distingendo relinqueret eidem domine sorori sue perpetuo cum suis omnibus vtilitatibus tenere et possidere, Quare vestram amiciciam presentibus requirimus diligenter quatenus vestrum mittatis hominem protestimonio fidedignum, quo presente magister Mychael filius Johannis militis vei Georgius aut paulus fily Egydy dicti Zala siue Mark filius Ztanomery seu petrus filius Stephani an Mykech filius Chernk de Campo Zagrabiensi vei magister Nicolaus filius Johannis de Kastanicha pro parte dicti wlk Item Andreas filius Andree dictus Melles, vei Stephanus filius Johannis de Comitatu Crisyensi aut Andreas dictus Alaz siue Petrus fily Thome seu Georgius filius dominici an Thomas filius Beke pro parte dicte domine alys absentibus homines nostri predicta feria secunda, post festum Sancte Trinitatis ad facies prescripte possessionis Ratolechicha vocate vicinis et commetaneis suis vniuersis legitime conuocatis accedendo eandem per erecciones nouarum metarum legitima reambulacione prehabita ab aliorum possessionarys Juribus iuxta veros et antiquos metales cursus eiusdem distingendo relinquat prefate domine cum suis omnibus vtilitatibus perpetuo possidendam si per quospiam non fuerit contradictum contradictores vero si qui fuerint Citet contra eundem wlk filium Matheus in nostram presenciam ad terminum competentem, racionem contradiccionis eorum reddituros