Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

magister Nicolaus fráter eiusdem in premissa totali acquisieione dicti magistri Petri, in ipsis trinis literis Inquisicionalibus con­tenta, innocens extitisset et inmunis, ad attestacionem vicinorum et commetaneorum suorum, conprouincialiumque nobilium, ac aliorum ipsius Comitatus de Bodrogh hominum communi Inquisicione me­diante, íiendam, submittere promptus fuerit et paratus, tamen quia idem magister Petrus, se super premissis, ad ipsam communem In­quisicionem submittere recusabat, sed iuxta earundem trinarum literarum suarum Inquisicionalium contiuencias super predictis ex­parte ipsius magistri Ladislai Judicium et .Iusticiam anobis sibi dari postulabat, proeo vnacum Baronibus Eegnique nobilibus nobis­cum in Judicio adherentibus Judicantes commisimus, quod predi­ctus magister Ladislaus filius Tuteus, vigesimo quinto se, nobilibus sibi similibus se incluso, in Octauis festi natiuitatis virginis glo­riose nunc venturis coram predicto Conuentu, ecclesie Peechwara­diensis, sacramentum prestare teneatur, supereo, quod prenotatus magister Nicolaus fráter suus, iam vt prefertur abhac Luce deces­sus, in premissa totali acquisicione ipsius magistri Petri, in nocens existat penitus et inmunis, et postbec ipsius Juramenti seriem, par­tes in literis dicti Conuentus, ad Octauas festi beati Mychaelis ar­changeli , similiter nunc venturas, nobis teneantur reportare; Dá­tum in vyssegrad duodecimo, die termini prenotati, anno domini Millesimo ccc m 0 Lx m 0 sexto, partibus autem si voluerint libe­ram in premissis concordandi annuimus facultatem dátum vt supra, Kivül: Super Juramento, pro magistro Ladislao filio Tu­teus, contra magistrum Petrum filium Salomonis de Lak, per ipsum magistrum Ladislaum vigesimo quinto se nobilibus, in Octauis festi natiuitatis virginis gloriose coram Conuentu ecclesie Peechwara­diensis modo intrascripto deponendo, et ad Octauas festi beati My­chaelis archangeli ad Judicem, Zárlatán kerek pecsét töredékeivel; 211. B. 468, Véghely D,

Next

/
Oldalképek
Tartalom