Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

domini Lodouici eadem gracia Regis Hungarie, Memorie commenda­mus, quod magister Symon filius Mauriey de Megyes personaliter abvna, parte vero exaltera magistri Nicolaus et dominicus fily Jo­hannis de Varada similiter personaliter coram nobis constituti, per eundem magistrum Symonem confessum extitit et relatum ministe­rio viue vocis in hunc modum, quod quia ipse possessionem Ewzud vocatam iuxta fluuium Ticie in Comitatu de Zabouch habitam, quam prius predictus dominus noster Rex nomine possessionis hominis sine herede decedentis pro fídelissimis seruicys suis, sibi perpetuo contulisset iamdictis magistris Nicolao et dominico filys Johannis omni Jure vigoreque Instrvmentorum efficacissimorum pertinere et pertinuisse debere reuera resciuisset et agnouisset, Ideo ipse prefa­tam possessionem Evzud nominatam cum omnibus suis vtilitatibus prefatis magistris Nicolao et dominico heredumque suorum succes­soribus et posteritatibus vniuersis, pacifice et quiete remisisset et resignasset perpetuo et irreuocabiliter tenere possidere et habere, ymo remisit et resignauit nostri in presencia, eandem , ipsis iuxta predictam collacionem Regiam modo premisso sibi factam et vigo­rem ac virtutem litterarum eiusdem domini nostri regis super ipsa donacione regia emanatarum, exparte sua , eis , dedit et contulit ac perpetuauit coram nobis. Dátum in vissegrad quarto die festi beati Barnabe apostoli, Anno domini M° CCC° lx° quarto. Hártyán, hátlapján kerek pecsét töredékeivel; 1. b., 858. Nagy Imre. 172. 1304, Visegrád. Bebek István országbíró, a széplaki mo­nostor és birtokai ügyében ítéletet lioz. NOs Comes Stephanus Bubeek Judex Curie serenissimi prin­cipis domini Lodouici dei gracia Regis Hungarie memorie commen­(lantes Tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis; Quod cum Ladizlaus filius Nicolai fily Stephani dicte Chyrke de Pely quandam possessionariam porcionem in possessione Zeplak vo­cata habitam per Regium et Conuentus de Jazow Homines reeapti­uando sibi statui facere voluisset, statucionique eiusdem in personis

Next

/
Oldalképek
Tartalom