Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

postulatur; quia sicut Juris est, occupata indebite ad statura debi­tum reuoeare, sic est equitati consonura obtenta et donata legitime, regio patrocio (igy) comrauniri; proinde advniuersorum noticiam ha­rum serie volumus peruenire Quod magister Johanues filius condam magistri Wezeus, aule nostre miles, fidelis et dilectus, suo necnon Wezzeus et Thome, vterinorum, ac ladislai fily olym magistri Teu­teus (igy) patruelis fratrum suorum vice et nomine, nostre celsitu­dinis adiens conspectum, exhibuit nobis, quasdam tres litteras nos­tras patentes, maiori et priori Sigillo nostro, interra Wzwre furtiue sublato consignatas, duas infacto possessionum ipsorum Seleez Wdol et Mortund vocatarum, per nos ipsis inconcambium posses­sionum ipsorum Beche et Peregh nominatarum, collatarum, terciam vero super donacione possessionis Nyr nunccupate, eidem magistro Wezzeus prosuis meritorys seruicys, per nostram maiestatem facta, emanatas, tenoris subscriptorum ; Supplicans nostro culmini regio humiliter et deuote, vt easdem acceptare approbare, ratificare, ap­pensioneque noui Sigilii nostri pro eodem et dictis suis fratribus, eorumque heredibus, priuilegialiter confirmare dignaremur; Quarum vnius tenor talis est; N 0 s lodouicus dei gracia Rex Hunga­rie; Significamus tenore presencium, quibus expedit vniuersis, me­morie commendantes. Quod quia due possessiones Thuteus, magistri Janitorum nostrorum et Comitis Pilisiensis, ac Wezzeus Comitis de Zolio, filiorum videlicet Comitis Emerici de Beche fidelium nostro­rum hereditarie videlicet vna eadem Beche, in magna Iusula nostra Bude habita inqua ecclesia lapidea inhonore sancti Stephani pro­thomartyris dinosscitur fore constructa et alia Peregh vocata in Co­mitatu Albensi, iuxta fiumen danoby adiacens, inqua similiter, eccle­sia Lapidea inhonore sancti Emerici, existit constructa, ad nostra allodia wlgariter Mayor dicta, in eadem magna Insula no­stra; existencia, propter earum propinquitatem magne vtilitatis et fruetuositatis, nostre maiestati cognosscantur, Ideo nos, easdem duas possessiones ipsorum filiorum Comitis Emerici hereditarias Beche et Peregh vocatas de beneplacita connuencia et consensu eorundem filiorum Comitis Emerici cum omnibus earum vtilitatibus et perti­nencys, scilicet locis sessionalibus, terris cultis et incultis, pratis fenilibus Siluis rubetis, aquis aquarumque decursibus vsibus fru­ctibus Juribus vniuersis, ad easdem spectantibus, sub antiquis me­tis et terminis, quibus per ipsos filios Emerici et per eorum priores

Next

/
Oldalképek
Tartalom