Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

predictamiű suarum litterarum iudicium et iusticiam per nos elar­giri postulauit. Quibus perceptis Paulus filius Pouka pro eisdem Johanne et altero Johanne iudicibus ac alys iuratis ciuibus de dicta Patak cum procuratorys litteris eorundem in nostram exurgendo presenciam respondit eo modo: quod ydem iudices et iurati ciues iuxta premissarum litterarum regalium continenciam super premis­sis sua deposuissent sacramenta vt debuissent et hec in termino vlteriori per nos eis dando possent conprobare. Vnde nos hys per­ceptis vnacum regni nobilibus nobiscum in iudicio consedentibus commisimus eo modo: vt memorati Johannes et altér Johannes iudices ac alv iurati ciues de iamdicta Patak in octauis festi sancti Mychaelis archangeli nunc venturis hoc, vt ipsi premissa eorum sacramenta super premissis deposuerint coram nobis conprobare teneantur, vt hys conprobatis iudicium et iusticiam facere valeamus inter partes in premissis, iusticia exigente; partibus autem liberam concordandi in premissis annuimus faeultatem ita tamen vt de iudi­cio habite pacis iuxta quidditatem cause eorum prenotate nos tene­antur conplacare. Dátum in Wissegrad. octauo die termini prenotati, anno domini M m o CCC m 0 LXmo tercio. Kivül: Pro Johanne filio Pauli ac altero Johanne filio De­metry, iudicibus ciuitatis de Patak et alys iuratis ciuibus de eadem contra Georgium filium Nicolai de Zeech super facto conprobacionis quarundam iuramentalium deposicionum ad octauas festi beati Mychaelis archangeli prorogatoria. A zárlatán levő kerek pecsét körirata:.... GEORGI.BVBEK MAGRI T .. NICOR REGÍN.... ; 217. E. 27. * Supala P. 156. J3fi3j Visegrád. Bebek István országbíró, a báthai apát Fábiánnak Herczeg Péter mester özvegye és -fia, továbbá János szek­csöi várnagy ellen folyamatban levő ügyét illetőleg halasztást ad. Nos Comes Stephanus Bubeek Judex Curie domini lodouici dei gracia regis Hungarie damus promemoria, quod causam quam Reli­giosus vir fráter fabianus Abbas ecclesie de Batha pro quo Jacobus filius Johannis cum procuratorys literis Conuentus Saxardyensis astitit contra nobilem dominam reelictam (igy) condam magistri

Next

/
Oldalképek
Tartalom