Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

Episcopi ecclesie Agriensis In spiritualibus generális, discretis viris dominico de Wylak uicearchydiacono Suo de Chongo, et Nicolao de Terebes, item Stephano de varada vicearchydiacono de districtu Bursua, Blasio de Aiak, et Andrea de lithka ecclesiarum sacerdoti­bus sincere sibi dilectis mutuam in domino karitatem. Noueritis, quod quia Johannes filius Michaelis dicti fizyri de wyfalu iam plu­ries citatus et vltimo per eosdem Blasium et Andreám sacerdotem in villa sua Kelezneu vocata uerbo eiusdem domini nostri Episcopi et nostro munitus (igy) In octauis festi Nativitatis sancti Johannis baptiste proxime preteritis contra Nicolaum et Dominicum filios Jo­hannis fily ladislai de varada coram nobis comparere et ad obiecta eorumdem respondere, ac super quadam requisicione eorumdem iuxta spontaneam suam assumpcionem satisfacere, nec non eciam de qui­busdam birsagiorum grauaminibus nobis velud Judici et parti ad­uerse satisfaccionem inpendere, Judicium ecclesiasticum prorsus et per omnia parvi pendendo non curauit, et se mole aliorum birsagio­rum opprimi permisit. Igitur cum crescente contumacia crescere de­beat et pena, talesque rebellesper ecclesiarum prelatos per censuras ecclesiasticas ad Judicium invitari debent, necessarie uolumus et vestre discrecioni in virtute sancte obediencie, et aiictoritate, qua fungimur firmo, damus in precepto, quatenus tu domine dominico vicearchydiacone ad prescriptam possessionem Wyfalu, aliique duo ad dictam villám kelezneu in octauis festi sancti Michaelis Archangeli accedere et ibi eundem Johannem filium Mychaelis dicti fyziri, to­tamque familiam, et .Tobagiones suos, ac ad ipsum pertinentes ca~ nonica municione (igy) premissa ab omnibus diuinis post peniten­cias moriencium et baptisma paruulorum prohibere debeatis; qui si in ipso ecclesiastico interdicto per quindecim dies continuos quorum quinque pro primo, reliquinque (igy) pro secundo, et vltimos quin­que pro tercio et perhemptorio termino eidem assignamus tandem indurato perdurauerit, extunc uos transsactis ipsis quindecim diebus cum per alias litteras nostras requisiti fueritis, eundem Johannem solum in suis proprys et circumiacentibus ecclesys similiter cano­nica municione premissa, exstinctis Candelis, et conpulsatis Cumpa­nis (igy) publice excommunicatum renunciare debeatis uniuersos ad ipsum pertinentes in eodem ecclesiastico interdicto stare permit­tentes. Et post hec Seriem dicte execucionis uestre domini uicearchidiaconi in vestris litteris nobis rescribatis euidenter, pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom