Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
existentem, in qua est ecclesia lapidea in honore virginis gloriuse, constructa, nunc vero, penitus Hahitatoribus desolatam, de hona voluntate nostra, nostrorumque fratrum, nohiscuin in nostro Cenobio commorancium, ac Nobilium Jobagionum pretacti. Monastery, tam ex ista parte, danoby quam eciam ex alia parte manencium dietam possessionem Eeld nominatam, quam Johannes filius Chepan, et sui antecessores, tenuerunt et possiderunt, pro meritorys seruicys et beneficys, dicti magistri Teuteus, dedimus donauimus, et contulimus cum omnibus suis vtilitatibus, et pertinencys vniuersis vsque ad viginti annos integros, modo prediali, pacifice et quiete possidendam tenendam, pariter et habendam, íta scilicet, quod prenominatus magister Teuteus, Jobagiones, Monastery nostri recitati ad predictam possessionem Eeld, acceptare non teneatur, Nec hoc pretermisso, quod prelibatam possessionem, a memorato magistro Teuteus, vei eius successoribus, rehabere nequeamus, Transactis vero ipsis viginti Annis, idem magister Teuteus et sui successores, sepefatam possessionem, populosam nobis et Monasterio nostro, resignare teneantur, hoc eciam declarato, quod si quem ex Jobagionibus Monastery nostri, in dictam possessionem reciperet et hoc cum litteris Inquisitorys Capituli, alicuius vei Conuentus, credibilis, conprobare valuerimus qui si illum Jobagionem remittere recusauerit, tunc intribus marcis conuinci teneatur, Incuius rei memóriám perpetuamque firmitatem, nostras litteras priuilegiales, concessimus Sigillorum nostrorum munimine roboratas atque consignatas, D a t u m In octauis beati, Mychaelis Archangeli, Anno domini, Millesimo CCC m o xl m 0 Sexto Andrea Custode Herrico prioré et altero Herrieo Cantore, existentibus Ceterisque fratribus, nobiscum in ecclesia dei iugiter deo famulantibus et deuote, Quarum litterarum exhibicionibus factis et perlectis continencys earundem, cum nos prefatum petrum filium Elye legittimum procuratorem, prefatorum domini Emerici Abbatis et sui Conuentus, irí eo vtrum ipse in persona, eorundem domini Emerici Abbatis, Saxardyensis et Conuentus eiusdem loci, in aliquo contra formám et tenorem predictarum litterarum priuilegialium, obicere velit vei ne, trinario numero ut nostro inest officio, requisitum habuissemus, Idem petrus procurator predictorum domini Emerici Abbatis et sui Conuentus allegabat eo modo, quod ipse in personis eorundem domini Abbatis et sui Conuentus nil aliud, contra formám et tenorem, predictarum litterarum priuilegialium obicere vellet, Zichy-család Okmánytára. ILI. kőt. 7