Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

ciam adeuntes, Concorditer voce consona fatebantur, quod ipsi illám et eandem diuisionem possessionariarum suarum ibidem in Borssá porcionum quam ipsémét partes interse iuxta cursum deeem et se­ptem metarum inferius declaratur (igy), sic prout protunc ordinata extitit inter eos, ac facta, tam inter semet ipsos, quam vniuersam eorum posteritatem, a modo in deineeps, perenni federe seu perpe­tuo stabili, sub pena calumpnie seu victi penitus in duello per parcium alteram incurrenda, que quod absit, imo neque possit ipsam diuisionem forsitan ausu temerario, successu temporum in­nouare attemptaret, stare et perdurare permiserint, imo coram no­bis permiserunt, irreuocabiliter inconcussam, non obstante quod pars Egidy fily Ladislai secundum ostensionem dictarum decem et septem metarum minor est, propter hoc enim idem Egidius, se dixit ab ipsis Paulo Anda et Petro, parte videlicet altéra plene septem marcas denariorum viennensium, cum decem pensis singulas nume­ratim accepisse et habere. Mete vero ipse decem et septem hac specie currere ut dicebant dinoscuntur. Quod prima meta incipit a parte possessionis kiskurmugd vocate ab occidentali plaga in littore laci Nadastdam que meta ad meridiem ipsi Egidio, scilicet ad se­ptemtrionem Paulo Anda et Petro simul, suas partes separat, et seiungit. Exinde versus orientem transeundo ibidem ipsum lacum et alio littore eiusdem laci, est alia meta, ultra similiter versus orien­tem peruenitur ad agros, vbi scilicet agri, parcium suis finibus coniungi incipiunt, vbi est iterum vna meta, vltra versus orientem adhuc in medio agrorum est iterum una, illinc ultra similiter ad orientem extra agros et campo, seu pecorum pascuis est una, Deinde peruenitur ad viam per quam exitur de locis mansionum eorum extra in campos, et ibi secus viam est iterum una meta, de illinc similiter ad orientem peruenitur ad aquam Agad, prope cuius littus est iterum una meta, et mox transit ipsam aquam versus orientem, et ibidem in alio littore eiusdem est iterum vna meta. Adhuc versus orientem penes vallem vnam est una meta, Item adhuc versus orientem in littore vallis talyadaga dicte, est una, ultra versus orientem in altéra extremitate eiusdem vallis transeundo perueniret ad aquam busaga dictam, et transit ipsam, adhuc semper versus orientem in insulam, in cuius insule littore est una meta, et ex opposito in alio littore eiusdem est alia meta, et tunc ibi transit aquam Gech ad orientem in insulam Gendzozygeth in cuius medio

Next

/
Oldalképek
Tartalom