Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
propria sua auctoritate et potencia, Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem protestimonio fide dignum quo presente andreas íilius Blasy vei Mychael de Banclia aut Georgius íilius luce de Tytili siue Mychael de Hermán an Johannes dictus suaph, alys absentibus homo noster ab omnibus quibus decet sciat et inquirat de premissis omnimodam veritatem, Et posthec prout exinde vobis veritas constiterit nobis fideliter rescribatis Dátum Bude feria sexta proxima post festum, exaltacionis sancte crucis, Anno domini, M ra o ccc ra o L m o quinto, Nos igitur preceptis et mandatis vestre sublimitatis obedire cupientes ut tenemur, vnacum predicto andrea filio Blasy homine vestre serenitatis nostrum hominem videlicet Dominicum sacerdotem Chori nostri, ad sciendam et inquirendam de premissis veritatem pro testimonio transmisimus fide dignum Qui post modum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt quod idem homo vestre celsitudinis, presente dicto testimonio nostro sabbato proximo ante festum omnium sanctorum proxime preteritum a nobilibus et omnibus quibuslibet commuhibus hominibus aquibus decuisset et licuisset diligenter inquirendo veritatem scire potuisset sic sciuisset, quod cum predictus Nicolaus filius quondam magistri Teutus feria sexta proxima post festum natiuitatis beate virginis nunc proxime preteritum in sedem Judiciariam, Comitis et Judicum Nobilium Comitatus de pasga in pasagavar habitam causa prosecucionis suarum causarum accessisset, Nicolaus filius Beke de velike manu armata contra ipsum insurgens et eum interficere volens, tres famulos suos grauiter wlnerasset nullis culpis ipsorum exigentibus, vbi sibi sexaginta marcarum dampna intulisset propria sua auctoritate et potencia. Dátum feria secunda proxima ante festum beati Martini confessoris proxime venturum, Anno domini supradicto. Kivül: Domino Regi, pro Nicolao filio quondam magistri Teutus, contra Nicolaum filium Beke de Velike Inquisicionis reláció. Papíron, zárlatán kerek pecsét-töredékkel; 211. B, 394,