Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

conuictum et, quia ad ipsarum possessioimra eidem Barrabe adiu­dicatarum statucionem homo noster est necessario destiuandus, igitur amiciciam vestram petimus diligenter per presentes, quateuus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, coram quo Nicolaus íilius Damiani de Wecherch vei Stephauus íilius Adriaui de Mathius, altero absente, homo noster feria secunda proxima post quindenas festi penthecostes nunc venturi ad facies predictarum possessionum Odon et öolgoua nuncupatarum accedendo easdem con­uocatis vicinis et conmetaneis earundem vniuersis ac presentibus reambulet per veteres suas metas et autiquas iuxta veteres, vbi ne­cesse fuerit, nouas metas erigendo, relinquatque eidem Barrabe filio Petri perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum ; contradi­ctores vero si qui fuerint contra eundem Barrabam ad nostram citet presenciam ad terminum competentem et posth ipsius reambula­cionis et statucionis seriem cum cursibus metarum vei, si qui fuerint nomina citatorum, cum termino assignato nobis vestri gracia ad octauum diem ferie secuude prenotate rescribatis. Dátum in Wys­segrad quartodecimo die octauarum festi sancti Georgy martyris predictarum, anno domini M° ccc m o xl m 0 secundo. Quod quidem capitulum nobis postmodum rescripsit in hec verba: Magnifico viro et honesto Wvllermo Druget palatino domino et amico eorum plu­rimum honorando capitulum ecclesie Agriensis sincere reuerencie et honoris continuum incrementum. Litteras vestre nobilitatis rece­pimus inter cetera continentes, quod mitteremus hominem nostrum pro testimonio fide dignum, coram quo Nicolaus filius Damiani de Wecerch vei Stephanus filius Adriani de Mathius, altero absente, homovester feria secunda proxima post quindenas festi penthecostes ad faciem quarundam possessionum Odon et Golgowa vocatarum in comitatu de Bereg existencium accedendo, vicinis et commetaneis earundem vniuersis conuocatis ac presentibus eisdem, per suas ve­ras metas et autiquas, nouas iuxta veteres vbi necesse fieret eri­gendo, reanbularet reanbulatasque et ab alys vicinarys possessio­nibus distinctas relinqueret eidem Barrabe, filio Petri dicti Dyznos da Zalok perpetuo possidendas, si non fieret contradictum, contra­dictores vero, si qui fierent, contra eundem Barrabam (in) vestram citaret presenciam ad terminum competentem, et posthec nos ipsius reambulacionis et statucionis seriem cum cursibus metarum vei no­minibus citatorum si necesse fieret cum termino assignato vestre

Next

/
Oldalképek
Tartalom