Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

gistro Johanne de Rachuay, Petro et Egidio filys Thama de sancto Georgio, jtem Phylippo filio Petri de Som, Ladizlao de "V^ftjfes, Ni­colao de Banoch, Paulo filio Petri, Nicolao filio Dominici de Lezte­raer, Johanne filio Mortunus de Pelechtey, Ladizlao filio Symonis de eadem, Petheu filio Alberti, Nicolao et Laurencio filys Mychaelis de Azaar et alys pluribus nobilibus, a quibus decens, pluribus quam pro parte actoris diligenter inquirendo taliter sciuissent: quod premissa particula terre litigiosa intra metas eiusdem posses­sionis Iluzyumezeu adiacens existat et ad eandem pertineret et pertinuisset. Vnde quia predictus Thomas filius Ladizlay suam possessionem Bazza prenotatam titulo regalis donacionis et predicti Nicolaus dictus Zeuke ac Nicolaus filius Markarphy possessionem ipsorum Huzyumezeu predictam hereditario iure possidere vide­bantur et propter hoc iuramentum in facie predicte possessionarie particule litigiose, ad médium aratrum considerate, deponendum predictis Nicolao dicto Zeuke et Nicolao filio Markarphy adiudicare iuxta consuetudinem regni tenebamur. Ideo cum baronibus et no­bilibus regni nobiscum in iudicio assidentibus vtrisque partibus volentibus decreuimus iudicando, quod predictus Nicolaus filius Markalphy pro se et pro ipso Nicolao dicto Zeuke cum Petro filio Ladizlay de Rozgun vei Laurencio de Lezna, si ipse moreretur vei infirmaretur, aut Johanne filio Mortunus de Pelehta, si eidem Lau­rencio similis accidens euenire contingat, pro coniuratore clepu­tato, presentibus Johanne filio Pauli fily Pouka vei Pouka filio Pauli de Zenthus siue Nicolao filio Grabus pro parte dicti Thome fily Ladizlay actoris; item Johanne filio Nicolai de Leztemer vei Johanne filia Nicolai de Banouch aut Mychaele filio Nicolai de Lez­temer siue Ladizlao filio Nata, alys absentibus, hominibus domini regis et testimonys conuentus de Jazou, que per ipsum conuentum ad hoc transmitti postulamus, quarto die octauarum festi natiuita­tis beati Johannis baptiste proxime venturo in facie predicte terre litigiose ad médium aratrum considerate conparendo super eo, vt eadem particula terre litigiosa ad médium aratrum eonsiderata ti­tulo iuris hereditary sibi et predicto Nicolao dicto Zeuke ab an­tiquo tempore pertinuerit etpertineat ac ad predictam possessionem ipsorum Huzyumezeu vocatam hereditariam attinens sit, sacramen­tum, prout moris est, iurare super terram prestare teneatur. Qui si prestiterit, tunc eidem Nicolao dicto Zeuke et Nicolao filio Mar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom