Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
continenciam eisdem filys Dominici in ipsius Capituli presencia soluere promtus existeret et paratus, tamen quia Johannes filius Thome fily Lourandy de Komoron dictam possessionem Bodon suam esse diceret, eosdemque filios dominici ab inpignoracione et quouis colore de se alienacione, pretactum vero dominum suum a recepcione et occupacione eiusdem facie ad faciem prohibuisset, Ideoidem dominus suus contra huius modi prohibicionem manifestam eandem nec ad se recipere nec pecuniam suam dare vellet filys dominici supradictis ibidem eciain quidam juuenis qui se Johannem et filium dicti Thome esse nominasset, ipsam prohibicionem presentibus et audientibus partibus facere procurasset coram Capitulo prescripto modo annotato, postremum alias litteras eiusdem Capituli Agriensis quarto die prescriptarum octauarum festi sancti Mychaelis Archangeli emanatas demon^trauit inter alia explanantes, quod Johannes filius Thome fily Lourandy de Komorou ad ipsius Capituli presenciam personaliter accedendo prescriptos filios dominici ab inpignoracione dimidietatis dicte possessionis Bodon, memoratum vero magistrum Johannem filium Ladislai et alios quoslibet a recepcione et occupacione eiusdem prohibuisset in presencia Capituli memorati. Quarumquidem litterarum tenoribus visis et expositis, idem magister Johannes filius Ladislai de Warda proposuit eo modo, vt quia ipsum a recepcione dicte dimidietatis possessionis Bodon prescripte modo annotato prohi- \ buissent, Ipsique fily dominici eandem absque prohibicione sibi inpignorari non potuissent, pro eo dictas sex marcas per ipsum eisdem datas rehabere vellet a filys dominici supradictis vei per eosdem dictam dimidietatem possessionis prescripte pro quantitate pecunie supradicte absque prohibicione et contradiccione aliquali sibi vellet inpignorari. Quo audito predictus Stephanus filius dominici pro se personaliter, pro predicto vero Johanne fratre suo cum proeuratoriis litteris Conuentus de Lelez exsurgendo dictam dimidietatem possessionis Bodon annotate absque prohibicione dicto magistro Johanni inpignorare non posse asserens, prelibatas sex marcas in termino legitimo per nos ipsis assignando dicto magistro Johanni reddere et persoluere velle indicauit, vnde nos vnacum Comitibus juratisque assessoribus Comitatuum prescriptorum decernentes commisimus, quod prelibati fili dominici fily Job premissas sex marcas grossorum compoti Cassensis in promptis grossis per predictum magistrum Johannem filium Ladislai pro inpignoracione