Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

Thomas eandem possessionem eorum Gut uocatam in dicto comitatu de Bereg habitam similiter titulo Juris acquisiticy ipsos contingen­tem cum quibuslibet vtilitatibus et pertinencys suis sine preiudi­cio Juris alieni dedissent et contulissent in Jus et proprieta­tem preallegati magistri Peteu et suorum heredum Jure per­petuo et irreuocabiliter possidendam tenendam et abendam (igy). Et quia prefata possessio Gut dedicta dimidietate ipsius possessionis Suran melior utilior vberior et fertilior vt partes affirmarant exti­tisset. Ideo dictus magister Peteu hoc assumpsisset quod super facto rerum dotaliciorum et paraffernalium ac quarte filialis quibus ipsa possessio Gut, honerari (igy) debuisset, eosdem filios Soprun Ste­phanum Zvard et Thomam ac eorundem heredes tempore et loco ad id opportunis proprys suis laboribus et expensis coram Judicibus ordinarys et delegatis ipse et sui heredes expedire tenerentur. In super obligassent se partes predicte et heredes suos ab omnibus racione predictarum possessionum iu dictum concanbium traditarum temporis in processu inquietare nittentibus mutuo se invicem de­fendere et expedire laboribus ipsorum proprys et expensis, Hoc specialiter declarato quod si ipsi vei sui heredes se defendere aliquo casu accidente nequirent et ipsum concambium retractaretur, extunc prefatus Symon excepto paulo prenotato quindeeim marcas fini argenti cum eadem dimidietate ipsius possessionis Suran reddere teneretur magistro peteu uel suis heredibus supradictis. Quibus uisis et perlectis idem Jacobus filius Samsonis quasdam alias litte­ras priuilegiales dicti Capituli ecclesie Agriensis in anno domini M° ccc° xxx° quinto emanatas nobis presentarat. In quarum tenoribus expresse habebatur. Quod magistro peteu dicto Tuz filio petri de Panky Comite de Bereg ex una et Jacobo filio Samsonis de Kyssuran parte ab altéra coram eodem Capitulo personaliter consti­tutis viue vocis ministerio propositum extitisset per eosdem con­corditer et relatum. Quod quam quam ex causis diuersis, que inter ipsos contigissent vsque tunc et specialiter super eadem possessione Kyssuran vocata in Comitatu de Bereg existenti lis et contencio mota fuisset et exsorta. (igy) Super qua eciam ipsi coram magnifico viro villermo Drugeth palatino diucius in lite processissent Tamen vt omnis litis dissensionis et eontencionis matéria de medio ipsorum penitus euelleretur et extirparetur, et perpetue pacis fauore ipsi in futurum se amplecti valerent propter bonum ipsius pacis et concor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom