Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

libus inseri, nostroque sigillo faceremus consignari, propter raaio­rem rey euidenciam certitudinera, et cautelam, quarum vnius tenor talis est Nos Conuentus (lásd I. köt. 523. sz. a.) Alterius autem tenor talis est, Nos Conuentus monastery Waradyensis, me­morie commendamus per presentes, quod Gregorius íilius Job de Hydaga, vnacum andrea filio suo coram nobis personaliter constituti, proponentes sunt confessi oraculo viue uocis, quod ipsi possessiona­riam porcionem eorum totam in terra Odus uocata in Comitatu de Ba­ranya, existente, habitam,terram videlicet ad vnum aratrum sufficien­tem in se continentem, cum suis utilitatibus, et pertinencys omni­bus, sub metis, et terminorum distinccionibus infrascriptis, permit­tentibus, et consencientibus, vicinis et commetaneis suis, Nobili viro, magistro Tuteus filio magistri Emerici de Bechey, pro quin­quaginta marcis denariorum banalium receptis iutegraliter ab eodem et per eum suis heredibus heredumque suorum inposterum succes­soribus uendidissent, atque tradidissent, et uendiderunt, coram nobis Jure perpetuo, et irreuocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam, Mete .autem et termini iamdicte possessionarie porcionis eorum, prout ydem Gregorius filius Job, et Andreas filius suus nobis retulerunt, hoc ordine distinguntur, quod incipit aplaga orientali in vicinitate terre philip uocate, vbi est capitanea terrea meta, circa quoddam nemus, a qua meta iuxta idem nemus procedit uersus occidentem, et ibi attingit quondam terram hvance maioris exercitus de Baranya, vbi sunt tres mete angulares, Ibique reliquit commetaneitatem terre philip prenotate, ab inde uadit ad tres metas sub arbore piri existentes, quarum prima distingit ad terram eius­dem magistri Tuteus, altéra uero, ad terram magistri Thome fily Petri, tercia autem ad meridiem uersus Beseldugh, Inde reuertitur, ad orientem ad duas metas terreas, quarum vnam (igy) est magistri Tuteus annotati, deinde autem tendit ad locum cuiusdam arboris piri que fűit pro meta posita, Indeque ad locum cuiusdam pomery, abinde autem redyt ad primam metam ibique terminatur, prenomi­nati eciam Gregorius et Andreas filius eius simul cum suis posteri­tatibus, ab omnibus proximis seu sororibus eorum, eundem magi­strum Tuteus, uel suas posteritates pretextu dotis, uel quarte puellaris, racione iamdicte possessionarie porcionis impetere attem­ptantibus, eundem magistrum Tuteus, et suas posteritates, assum­pserunt expedire suis proprys laboribus et expensis super quo eciam

Next

/
Oldalképek
Tartalom