Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
dem vndique conuocatis accedendo. Ipsas Pangracy infidelis fuisse diligenter inquirendo inuenissent, quas per veteres suas metas reambulando. magistro Petro lilio Johannis nullu contradictore existente statuissent perpetuo possidendas. Ipse denique dominus noster Rex, ex relacione predieti Capituli ecclesie Agriensis fidelium suorum premisso modo informatus, Agnosscens predictas possessiones Stanch et Koswh esse et fuisse predieti Pangracy notory et manifesti infidelis sui, quia via fidelitatis sibi et sacre sue Regie Corone debita inflatus spiritu superbie diuertendo filys Omodey quondam Palatini similiter notorys infidelibus adherens, contra suam maiestatem procedere non cessasset, sibi et Regni sui fidelibus aduersos processus irrogando. Consideratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum preclarys meritis multa laude dignis, ipsius magistri Petri quibus sibi incunctis suis et Regni sui expedicionibus tam prosperis quam aduersis, cum sui sanguinis effusione studuisset conplaeere et se vtique reddere graciosum et acceptum, specialiterque tunc, cum Castra sue Regie excellencie, Tapolchan et Trinchynium per Matheum filium Petri similiter quondam suum infidelem et Regni suicapitalem inimicum dampnate memorie occupata et detenta, per ipsumque necnon suum Regium exercitum obsessa expugnabantur, idem magister Petrus inconspectu sue Regie maiestatis graucs lapidum ictus super se recipere, prosue regie maiestatis regiminis augmento non expauisset, Inibique duabus sagitis letaliter sauciatus extitisset, et licet respectu premissorum et aliorum fidelium seruiciorum suorum multo plura habere meruisset, in aliqualem tamen recompensacionem seruiciorum eiusdem, predictas possessiones Stanch et Kosuh, prenotati infidelis sui, cum omnibus vtilitatibus suis et pertineneys vniuersis, sub eisdem metis et terminis, quibus per priores suos possessores habite extitissent, et posse (igy) Ipsi magistro Petro et pereum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedisset donasset et contulisset, perpetuo possidendas, teneudas et habendas. Quarumquidem litterarum priuilegialium perlectis et perceptis tenoribus predictus procurator ipsius Ladislai fily Pangracy in contrarium premissorum, tenorem quarundam litterarum ipsius domini Karoli Regis in Anno domini. Miilesimo. ccc m o. duodecimo emanatarum, intranseripto Capituli Strigoniensis nobis presentarat, iuquo reperieramus mauifeste quod ipse dominus Rex intuitu diuine maiestatis gracia nobili domine