Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

beant vei ne quesinisseraus, eedem partes plura instruraenta seu litteras se non habere affirmarant super premissis. Vnde quia pau­citas nostrorum coadiudicancium in sede iudiciaria adherebat, ideo discussionera premisse cause ad octauas purificacionis beate virgi­nis proxime tunc venturas, deliberaeione nostra et plurium baronum et nobiliura regni deliberandam sub premisso suo statu duxeramus pereraptorie prorogandam, ita vt eedem partes omnia predicta eorum instrumenta et non plura in eadem specie ad finálém decisionem te­nerentur tunc reexhibere. Tandem ipsis octauis purificacionis beate virginis occurrentibus, Jacobo filio Andree de lvosoh in persona prefati Mok fily Koch cum procuratorys litteris predicti conuentus de Lelez coram nobis astante, prefatus Thomas filius Ladizlay de Zeech ad nostram personaliter accedendo presenciam nobis litteras predicti domini nostri regis patentes sub anuleo sigillo suo regio confectas demonstrauit, in quibus vidimus contineri, quod idem domirius noster rex in litteris suis priuilegialibus, per prefatum Thomam fi­lium Ladizlay et alios nobiles de genere Baxa sibi exhibitis, vidis­set contineri, quod prefata possessio Bazza et alie ibidem continen­tes cum omnibus suis vtilitatibus, sub autiquis metis et certis limitacionibus, patribus et predecessoribus eorundem nobilium et eisdem per suain maiestatem in concambio castri Potok vocati et possessionum ac pertinenciarum eiusdem necnon possessionis Zemp­len vocate, perpetuo date essent et collate, et eosdem nobiles gene­racionis Baxa et Symonis, super prefatis possessionibus, per suam maiestatem in prescripto concambio eis datis, ab omnibus inquietan­tibus et inquietare volentibus ipse dominus rex expedire teneretur. Et ex eo super liys, que ipsis nobilibus per suam maiestatem in predicto concambio data essent, eosdem idem dominus rex expedire velle declarans nobis dabat firmissimis in mandatis, vt super talibus terris, porcionibus et vtilitatibus possessionarys, que intra autiquas metas predictarum possessionum, per ipsum in concambio datarum, continentur et quas antique mete ipsarum possessionum ambiunt et concludunt, iudicare ipsos nobiles vei aliquos seu aliquem ex ipsis specialiter contra prefatum Mok filium Koch non auderemus nec presumpmeremus ; sed si qui aliquid iuris in prefatis possessionibus, per ipsum dominum regem in concambium datis, se dicerent et cre­derent habere illi ius et proprietatem suam ab ipso domino rege repeterent et requirerent et instrumenta sua, que super liys haberent

Next

/
Oldalképek
Tartalom