Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
cessores, pro distiiiccione inter ipsos facta, fuissent posite et eleuate. Et quia ydem actores nobiles super metis per ipsum Thomam. quo supra, demonstratis non fuissent contenti, ideo ipsi rursus ad dictum fluuium Lyka ad partém orientalem redeuntes per adduccionem et metarum demonstracionem pretaxatorum aetorum nobilium taliter processissent: quod primo egrederetur ab eodem fluuio Lyka iuxta quem quatuor signa metalia antiqua euidenter aparencia existerent et liaberentur in illis partibus Ivunchabanyaia vocate, vbi olym quidam fabri de Tusa vt dicitur, carbones, exurissent: a quibus per nemora versus plagam occidentalem procedentes venissent ad vnam antiquam metam, quam ydem actores a diuturnis tenporibus eorum antiquam metam fore asseruissent; de quaad ipsam plagam occidentalem de eodem nemore exeuntes venissent ad tercium locum, vbi sub quadam arbore wlgo zyl vocata esset quadam (igy) meta terrea, quam ydem nobiles de Tusa ipsorum antiquam metam fore asseruissent; vnde ad ipsam plagam directe euntes et quendam fluuium transseuntes venissent ad quosdam dumos tinorum seu spinetorum, et ab hys procedentes venissent ad vnam collem Holm vocatam, quam ydem nobiles de Tusa ipsorum antiquam metam fore asseruissent et ibidem intrassent in dictam siluam fluuy Bodrug et eadem per modicum spácium currentes reperissent duas arbores ambas decisas et sequatas, quarum vna diu et altéra de nouo sequate haberentur, in ipso autem trunco de nouo deciso crux metalis fuisse quodammodo appareret, (igy) sed destructa haberetur, quas tamen arbores ydem actores nobiles pro sua meta fuisse asseruissent; vnde in ipsa silua ad eandem plagam euntes in rippa dicti fluuy Budrug reperissent similiter vnam arborem ilicis exustam et deformatam, sed tamen prout ipsi considerare potuissent olym in ea crux metalis posita extitisset: et ibi terminaretur. Ybi tamen annotatus Thomas ipsis retulisset, quod predicti nobiles de Tusa ipsos omnino intra limites eiusdem possessionarie porcionis Raduanzeg metas ostendentes conduxissent, et quia dicte partes in demonstracione metarum sic inter se discordassent, ob hoc ipsi particulam terre intra easdem duas ostensiones et metarum circuiciones resultantem seu remanentem ad vsuum (igy) dimidy aratri suflficere debere iuxta regni consuetudinem fore eonsiderassent. Ybi eciam ipsi a uicinis et conmetaneis dictarum possessionis et porcionis possessionarie, que parcium veriores et cerciores metas ac iuscio11*