Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

Bulgarieque. Rex Princeps Sallernitanus et honoris ac montis sancti Angeli dominus. Omnibus xpi fidelibus presentibus pariter et futuris notieiam presencium habituris Salutem inquo resident sempiterne salutis incrementa. Sólet aprincipe confirmari quod licité postulatur quia sicut Juris est indebite occupata in statum debitum reuocare sic est equitati consonum obtenta legitime Regio patro­cinio roborare. Proinde Cunctorum noticie harum serie volumus peruenire. Quod magister Emeriricus (igy) dictus de Bechey Comes Borsyensis et Castellanus de Lewa dilectus et fidelis noster ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis litteras Priuilegiales quondam magnifici viri magistri Lamperti Judicis Curie nostre bone memorie, super possessionibus Akach et Scenthmiclos vocatis, per modum conposicionis confectum petens nos, vt ipsum Priuile­gium ratum habere et ad maiorem cautelam seu euidenciam conser­uacionis dictarum possessionum, nostro dignaremur Priuilegio con­firmare, Quarum tenor talis est, os magister Lampertus (lásd : 1. Károly király 273. sz. a. okmányában) os itaque preseriptarum priuilegialium litterarum dicti magistri Lamperti quondam Judicis Curie nostre, nobis exhibitarum inspecta ueritate et visa earum legitima confeccione, ipsas in nulla sui parte viciatas, presentibus insertas, acceptamus ratificamus approbamus predictasque duas possessiones Akach et Scenthmiclos vocatas, per metas infraseriptas, eidem magistro Emerico in filios filiorum eius et heredes, nostre donacionis titulo perpetuo possidere tenere et habere de consilio prelatorum et Baronum Regni nostri presentis priuilegy nostri patrocinio confirmamus. Mete autem dictarum duarum possessionum Akach et Scenthmiclos vocatarum, prout idem magister Emericus in litteris dicti Capituli Orodyensis. exhibuit, hoc ordine distingun­tur. Prima meta iucipit aparte occidentali et fluuio Tycie et proten­ditur ad partém meridionalem, vsque ad fluuium Eyche vocatum. usque quem fluuium Eyche habent metas in quatuor locis, postea uersus partém orientalem pro meta habent fluuium Eyche supra­dictum. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplieis sigilli nostri noui et autentici muni­mine roboratas. Dátum per manus disereti viri magistri Endre pre­positi ecclesie Budensis aule nostre vicecancellary dilecti et íidelis nostri Anno domini. Millesimo. ccc 0 vigesimo quinto decimo Octauo Kalendas, May. Regni autem nostri Anno similiter.

Next

/
Oldalképek
Tartalom