Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

terreas, inter terras arabíles erectas. Deindeque ad eandem plagam occidentalem currendo venit ad quinque metas terreas, quarum tres antique, angulares, et due noue mete esse dinoseerentur; iuxta quandam stratam publicam de villa Kucer in ipsam Ciuitatem Nemythy omnino existentes et ibi terminantur. Ita videlicet quod vna dictarum nouarum metarum eidem Ciuitati altéra vero dicte ville Lazar vbique in prefatis cursibus earundem separarent et distingerent. Dátum sabbato proximo ante quindenas eiusdem festi Natiuitatis beati Johannis Baptiste Anno domini M° ccc m 0 xlmo primo. Kivül: Super facto statucionis cuiusdam particule terre inter ciuitatem Zatmarnemty et possessionem Lazar vocatas ut di­citur existentis et ereccionis metarum eiusdem, sub modo intra­scripto peracte, pro magistro Johanne filio Thome de eadem Lazar contra Judicem iuratos et ceteros ciues de eadem Nemty ; ad quin­denas autem natiuitatis beati Johannis Baptiste ad Judicem. Zárlatán pecsét nyomaival; 214. B. 24. Nagy Imre. 579. 1341, Záhony. Drugeth Vilmos nádor, Várdai Jánost Bes­dedi István jobbágya ellen elkövetett hatalmaskodás iránti vád alól, fölmenti. Nos Wyllermus Drugetter palatínus et judex Comanorum damus pro memória, quod, cum iuxta continenciam priorum litte­rarum nostrarum, formám judicy nostri exprimencium, tercia die congregacionis nostre in villa Zahun secunda feria proxima post quindenas festi penthecostes celebrate, Johannes filius Ladizlai de Warada contra Stephanum sutorem iobagionem magistri Stephani fily Dyonisy de Bezded cum octo personis nobilium se incluso et duobus iobagionibus suis, videlicet Georgio Rufo et Pouch de ea­dem Warada, sacramentum prestare in capella nostra debuisset super eo, quod octo vlnas panni ab eodem Stephano sutore poten­cialiter non receperit, sed sibi eo modo remansisset, quod ipse Ste­phanus facta captiuacione furtiue de ipsa captiuitate recessisset, tandem ipso die adueniente, licet idem Johannes filius Ladizlai cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom