Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
discretum virum magistrum Benedictum Sublectorem ecclesie nostre predicte ad infrascripta fideliter exsequenda dignum fide protestimonio hominem nostrum duximus transmittendum, Qui homo vester vuacum eodem nostro testimonio postmodum ad uos rediens nobis dixit, quod Idem, presente dicto nostro testimonio sabbato proximo post festum natiuitatis virginis gloriose proxime nunc preteritum, ad facies possessionum Custand et izbold wocatarum accessisset, ibique, vicinis et commetaneis earundem aparte meridionali adherentes, conuocatis et presentibus eorundem, videlicet Johanne et Nicolao filys Laurency, Item Lewkus filio ipsius Nicolai Item Petro Stephano et paulo filys Benedicti de Lippo et monoros per Nouas metas et veras dictarum possessionum Custand et izbold vocatarum reambulasset quarum mete hoc ordiue distinguntur, Incipit enim Juxta vnam viam que vádit de monoros ad izcyen aparte orientis eiusdem vie sunt due mete terre quarum vna a septemtrionali parte separat possessionibus magistri Tuteus custand et izbold uocatis, alya vero aparte meridionali distingit predictis nobilibus de lippo et monoros, deinde procedit per magnum virgultum directe uersus orientem ad duas metas terreas, quarum vna aparte septemtrionali separat possessionibus magistri Tutews Custand et izbold nominatis, alya uero nobilibus de lippo et monoros, deinde procedit ad duas metas terreas in magnó virgulto trausewndo ad plagam orien'talem, quarum vna a parte septemtrionali separat possessionibus magistri Tutews Custand et izbold alya vero aparte meridionali distingit nobilibus de lippo et Monoros vlterius vádit directe ad orientem ad vnam viam que exit de Sarug, ad duas metas terreas quarum vna aparte septemtrionali separat possessionibus magistri tutews Custand et izbold predictis, alya vero aparte meridionali distingit nobilibus predictis de monoros et lippo, ibique terminantur mete inter magistrum Tutews et predictos nobiles de lippo et monoros, quas, separando apossessionibus aliorum eidem magistro tutews nullo contradictore existente, relinquisset, dátum feria quarta proxima post octauas natiuitatis virginis gloriose. Auno domini M° c°c°c° xxx in o octauo. K i v ü 1: Excelleutissimo domino ipsorum Karolo dei gracia lllustri Regi hungarie. Pro nobili viro magistro Tutews super duas possessiones ipsius Custand et izbold wocatas reambulatoriaZáilatán monorú pecsét nyomaival; 2X1. A. 155. Vóghely D,