Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

siquidem terram quatuor aratrorum de parte meridionali adiacet (igy) terra monastery de Zebeguen, a parte uero occidentali adiacet terra Gregory filii Isov, ex parte septemtrionali, adiacet terra vene­rabilis patris domini nostri Job dei gracia Episcopi Quinqueeccle­siensis, aule regie cancellary, comitisque de Barana, a parte autern orientali sicut premittitur, adiacet terra prenotatorum nobilium de Laymer, et ipsa terra quatuor aratrorum ab predictis omnibus vicinis et commetaueis per certos terminos et per certas metas veras et anti­quas undique est distincta. Hoc adiuncto, ut quicunque et quandocun­que racione ipsius terre quatuor aratrorum eosdem comitem Elyam et filios suos prenominatos inquietare et molestare intenderet; supradicti Laurencius et Thomas et fily eius Petrus, Jula et paulus ac Wynchen, sepedictos comitem Elyam et filios suos heredesue eorum, expediré tenebuntur: et per omnia defensare. conseruando denique ipsum comitem Elyam et filios suos iam dictos, contra quoslibet super terra sepius memorata. ipsisque comiti Elye et filys filiorum suorum prefatis terris quatuor aratrorum remanentibus semper et ubique. Item ydem Laurencius Thomas Wynchen. petrus Jula et paulus alias et residuas terras suas, forte adhuc veudere voluerint, quau­doque non poterunt alys nisi comiti I£lye et filys eius. qui siquidem comes Elyas et fily sui nollent vei non possent comparare; extunc vendent alys, quibus volent; Econtra similiter idem comes Elyas et fily sui, prefatam porcionem terre quatuor aratrorum, si uendere uoluerint, non poterunt alys vendere, nisi predictis Laurencio et Thome et filys eorundem ac Wvnchencio et filys eiusdem, et si ydem Laurencius et Thomas et Wynchen filyque eorum, nollent vei non possent comparare, extunc vendendi alys habebunt liberam facultatem , ad omnia autem premissa singula, et universa ambe partes iam sepius nominate, inpresenciarum se et suos heredes voluntarie obligarunt. hoc non pretermisso quod prescripta vendicio et empcio sepedictarum terrarum quatuor aratrorum facta est ex bona uoluntate et perniissione ipsius domini nostri venerabilis patris Episcopi quinqueecclesiensis, prout in suis patentibus literis expres­sim vidimus contineri. In cuius rei testimonium et perpetuam memó­riám presentes literas nostro sigillo concessimus roboratas. Actum anno gracie Millesimo CC° Septuagesimo octauo, Mense octobri Demetrio cantore Thomasino custode, decanatu uacante, ceterisque

Next

/
Oldalképek
Tartalom