Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
liumiliter supplicando quod nos terram Holmi uocatam in comitatu de Wgueha ad nostram collacionem pertinentem, terre sue Kukynus nuncupate vicinam et contiguam quam eidem iam cludum contulisse noscimur nostri dignaremur priuilegy patrocinio roborare pariter et conferre. Nos siquidem qui ex officy nostri debito vniuscuiusque fidelitatibus tenemur uotiuis oecurrere remedys ipsius magistri Thome meritoria obsequia innumerasque fidelitat.es que et quas in diuersis Regni nostri expedicionibus a primeuis sue puericie temporibus laudabiliter impendit, in memóriám reuocautes, Presertimque eiusdem miliciam quam nostro tempore sub castro Loawa contra hostilem Regis Boemorum turmam facie ad faciem dimicando triumphum ercuit iusto cordis libramine recensentes ut eiusdem de strenuo reddamus magis strenuum atque promptum quod et aly hoc pretextu ad fidelitatis opera reddantur prompciores predictam terram nostram Holmi uocatam cum omnibus vtilitatibus et pertinencys suis sicut hactenus iusto titulo mediante possessa extitit, dedimus donauimus contulimus et concessimus ipsi magistro Thome ac per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo pacifice possidendam, et ad maiorem cautelam in corporalem possessionem dicte terre per Nicolaum comitem de Wgueha fidelem nostrum fecimus introduci contradictore nemine apparente. "Vt igitur huiusmodi nostre collacionis series robur perpetue optineat firmitatis nec processu temporum in irritum ualeat reuocari presentes concessimus litteras duplicis Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri magistri Benedicti sancte Strigoniensis ecclesie electi perpetuique Comitis Loci eiusdem prepositi Budensis aule nostre vicecancellary dilecti etfidelis nostri. Anno domini Millesimo CC°. lxx°. quarto Regni autem nostri Anno y°. Venerabilibus patribus Stephano Cholocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis. Lamperto Agriensi Briccio chanadiensi. Job Quinqueecclesiensi Pbylipo vaciensi avle karissirne consortis nostre Cancellario. Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario Lodomerio varadiensi Tymoteo Zagrabiensi. Dionisio Jauriensi et petro Transsiluano Episcopis ecclesias dei feliciter gubernantibus. Dionisio Palatino comite de Ocluch Judice Comanorum Henrfco Bano tocius Sclauonie Nicolao voiuoda transsiluano comite de Zonuk Iwachyno magistro Tauarnicorum nostrorum comite de plis. Moys magistro Tauarnicorum domine Regine karissirne consortis nostre comite