Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

de Doboka et Phylpus de Borlyad hominibus domini Regis super premisso negocio illuc destinassent, qui ad ipsos redeuudo retulis­seut, quod quia in predictis quindenis commetanei et vicini prefate possessionis Laymer ad faciem eiusdem accedere nequiuissent, pro eo roambulacio et plenaria diuisio in eadem possessione inter partes fieri non potuisset, sed solummodo; idem magister Egidius vnacum alys probis viris per partes illic adductis babendo deum preoculis situni ipsius ville Laymer cum lapidea ecclesia sub honore sancte Crucis eonstructa iu eadem diuisissent inter partes in hunc modum, quod vnam equalem medietatem ipsius ville Laymer aparte occiden­tali sitam, cum medietate dicte lapidee ecclesie a parte meridionali adiacente, quas idem Jacobus sibi eligendo recepisset statuissent et reliquissent in porcionem ipsius Jacobi et heredum ac posteritatum suarum perpetuo possidendam, cum suis vtilitatibus omnibus et pertinencys vniuersis, altéra vero medietate eiusdem ville Laymer aparte orientis adiacente cum reliqua et residua parte eiusdem ecclesie ab aquilone existente, cedentibus et remanentibus, magi­stris Emirico et Egidio ac eorum pnsteritatibus similiter cum suis vtilitatibus omnibus perpetuo possidentibus longitudo autem ipsius situs ville tenet sextum dimidium funem, quiquidem funis in se continet centum et sex vlnas, et latitudo eiusdem excepta piatea duos funes, Ipsa autem communis piatea ipsorum continet sexaginta vlnas, Et quia propter absenciam suorum commetaneorum totális processus reambulacionis et diuisionis ipsius possessionis laymer inibi finiri et terminari, non potuisset, Ideo ipse partes de communi voluntate ipsum totalem processum diuisionis dicte possessionis laymer preter prefatum situm ville vt diximus diuisum ad quinde­nas Passee domini prorogassent, Tali obligacione mediante, quod si prefatus Jacobus filius Jule vei ydem magistri Emiricus et Egidius aut eorum altér in eisdem quindenis Passee domini, ad faciendam diuisionem plenariam et reambulacionem possessionis laymer pre­libate accedere non curarent uel non possent, tunc pars neglectrix huius negocy absque Judiciaria porcione alteri parti decem marcas pecunie Soluere teneretur, ipso facto, Quarum perceptis continencys iamdictus Jacobus filius Jule sua et ipse Johannes dictus Feyr dictorum magistrorum Emirici et Egidy de Bechey in persona ipsam possessionalem diuisionem per nostram Judiciariam auctoritatem, ad dictas quindeuas Passee domini sub premissa obligacione proro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom