Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

Túrna homo noster dilectus, et fidelis ipsam partieulam terre Terestene uocatam presentibus commetaneis et vieiuis reambularet et statueret eisdem Gaal, Ladizlao, et Gregorio a terris commeta­neorum dicte particule terre certis metis separando, si non fieret contradictum, contradictores autem siqui fierent ad nostram citare't presenciam, ad terminum competentem. quod quidem Capitulum nobis demum rescripsit tali modo, quod conuocatis commetaneis, et vicinis dicte particule terre Terestene uocate prefatus Comes Buzad homo noster presente ipsorum testimonio dictam partieulam terre reambulasset et statuisset predictis Gaal, Ladizlo, (igy), et Gregorio, a terris commetaneorum dicte particule terre certis metis separando nullo penitus contradictore existente. Nos itaque cousi­derantes fidelitates, et seruieiorum merita Gaal, Ladizlai, et Gre­gory antedictorum quibus coram nostre maiestatis oculis in diuersis Regni nostri expedicionibus, et specialiter in castro Feketheholm, nuncupato, cum ad illud propter defensionem, seu tuieionem nostre persone, et nostrorum, qui tunc presen­tes nobiscum aderant, ante exercitum Bele dei gracia illustris Regis Hungarie patris nostri karissimi adyssemus, ubi paulus frá­ter Gaal, Ladizlai, et Gregory predictorum, nobis cernentibus fűit interfectus, et prefatus Gaal in brachio letaliter uulneratus, ac Ladizlaus predictus arma nostra cum sumpma fidelitate custodiuis­set, cum illud negocium sibi fuisset commissum, merueruut compla­cere in aliqualem recompensacionem mortis Pauli fratris eorum autedicti, ac seruieiorum eorundem, licet in pocioribus eisdem pro­uidere loco, et tempore intendamus, eandem partieulam terre cum omnibus utilitatibus suis, et pertineneys vniuersis, secundum quod ad nostram pertinuit maiestatem, a iure et iurisdiccione Comitatus de Turua extractam penitus, et exemptam, sepedictis Gaal, Ladizlao, et Gregorio, ac eorum heredibus, heredumue suorum successoribus dedimus, contulimus tradidimus et donauimus, iure perpetuo, paci­fice, et irreuocabiliter possidendam. Cuiusquidem terre mete prout in litteris dicti Capituli contineri uidimus hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit a metis villarum Telekus, Erdou, et Kalnou uocatarum super uuum Bercii qui est inter Kalnou aparte meridio­nali, et uadit uersus occidentem ad duas metas terreas, quarum est una meta terre Kalnou, alia autem est metafiliorumMokud, et super idem Berch uadit uersus meridionalem ad tres metas terreas, qua-

Next

/
Oldalképek
Tartalom