Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

Castellani de Gymus, pro eodem domino suo, ac vice et nomine eiusdem, parte ab altéra Idem magister Ladislaus filius Alexandri, exhibuit nobis tria paria priuilegiorum, duo Stephani, et vnum Ladislai Regum Hungarie serenissimorum, felicis recordacionis, Petens nos magna cum instancia, quod quia dicta priuilegia capita­lia. ad manus eiusdem magistri pauli dare nequit, etassignare; eoquod ipsa priuilegia quamplures, possessiones inse continerent, eadem perlegi et, articulos necessarios in eisdem contentos, qui quasdam possessiones infra scriptas, videlicet, Kemendeuecher et Keek vocatas in Comitatu de Zabolch existentes, eidem magistro paulo per ipsum venditas, contingunt, extra seribi facere dignare­mur. Nos vero, peticionibus eiusdem magistri Ladislai tamquam iustis, et racioni consonis annuentes, predicta priuilegia perlegi, et dictos articulos ipsas possessiones seu terras contingentes, eidem magistro paulo concedendos, de uerbo ad uerbum extra seribi feci­mus; In quorum vno priuilegiorum Stephani Regis vidimus conti­neri, quod propter diuersa meritoriorum genera seruieiorum predicti Alexandri Bani, Aui ipsius magistri Ladislai que ibidem exprimun­tur, prefatus Stephanus Rex terram seu possessionem Kernen deuecher vocatam, quam idem Alexander banus Auus suus empcio­nis titulo ab eodem precio conparauerat, que ab ipso Alexandro bano per occupacionem et suggescionem quorundam inimicorum suorum absque suo nocumento alienata extiterat, cum omnibus vtilitatibus eiusdem et pertineneys vniuersis, sub prioribus metis, et terminis sicut primitus dignosscebatur possedisse, hab(ito) con­silio Barronum et nobilium Regni de plenitudiue Regie gracie eidem Alexandro bano restituerit. In cuius corporalem possessio­nem per Comitem Tibam filium Tibe de geuere Guthkeled, ac Elekus, . . Gurke iobagiones Castri de Zothmar, olym sub testimonio nostro nullo penitus prohibente ac contradicente eundem Alexandrum banum introduci fecerat. In alio vero priuilegio eiusdem Stephani Regis . . . n priuilegio Ladislai Regis talem conperimus secundum articulum, quod ydem Stephanus et Ladislaus Reges quandam pos­sessionem Keek vocatam in Comitatu de Zabolch existentem cum suis vtilitatibus et pertineneys ad eandem pro meri­toris seruieys et fidelibus eiusdem Alexandri bani Aui magi­stri Ladislai antedicti, eidem Alexandro bano et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dederat, donauerat, ac

Next

/
Oldalképek
Tartalom